Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 8


II.
QUIBUS REBUS HEC FACULTAS ACQUIRITUR
Hanc quidem facultatem tribus rebus possumus
adipisci, videlicet: arte, usu et imitatione .
Ars est collectio preceptorum que dat certam
viam rationemque dicendi. Imitatio est qua
cum diligenti ratione impellimur ut aliquorum similes
in dicendo effici valeamus. Exercitatio est
usus assidue consuetudoque dicendi.
De his ergo eleganter dicitur:
Rem tria perficiunt: ars, cuius lege regaris,
Usus, quem serves, meliores, quos imiteris.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos: tria concurrentia, summos.
III.
QUID HEC FACULTAS CONTRAHAT A TOTO
TRIVIO ET AD QUAM PARTEM PRINCIPALITER
REDUCATUR
Et quamvis hec facultas reducatur ad eloquentiam
trivialem, quia totum trivium ad dictaminis complementum
noscitur pertinere (nam gramatica illuminat

Torna all'inizio