Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 327


Optat et ipsa bonum precibus placare patronum:
Tolle tuum populum cesar propriumque colonum;
En tibi subicimus corpora, iura, solum
.
Haec ubi dicta placent, dum curia tota faveret,
Marchio Willelmus satagit maledicta movere,
Corde, manu, precibus parta venena ferens.
Montis farrati comites ad crimina nati,
Corde venenati, longeva fraude notati,
Cesaris agnati, tradere regna rati.
Hec aiunt: Si planta manet, moriemur inulti;
Denique sunt multi vallo vel flumine stulti.
Destruitur plane, si valitura manet.
Debilis est, quinque vel sex capienda diebus;
Dives erit miles, habitis his illico rebus,
Et metuent populi deteriora sibi
.
Fraus erit in patulum, comitis dolus inde patebit:
Cum populus fortis urbem sine fine tenebit,
Tunc rubor imperio perpetualis erit
.
Fraudibus ille comes animos subvertit exiles,
Et reputat miles populos certamine viles,
Ac nimis exiles, dum super arma silent.
Arva premit populi miranda potentia regis,
Castraque contiguis populis obsessor adegit;
Plurima circuitu menia rupta cadunt.
Algor et imber adest, pluvie vehementer habundant,
Omnia castra natant, quia flumine campus inundat,
Valla damus domibus, fit locus ipse palus.
Stramina deficiunt, lignis omnino caremus,
Prorsus equi pereunt, neque quo pascantur habemus,
Perdita circuitu sunt quoque rura, nemus.
Terra caret cerere; nulle sunt cesaris edes;
Miles habet tristes per rura palustria sedes.
Pro dolor! omnis eques pergit ubique pedes.
Quomodo nunc proceres poterunt ad bella parari,
Quos maledicta palus sub gurgite precipitavit,
Calceus aut ocrea crura retrorsa trahit?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Sola Papia forum, navi referenter, petivit,
Arma dabat paucos pauper emendo cibos.
Pulcra Boemorum iam multitudo recedit,
Et reliqui, quos dira fames pro tempore ledit;
Miles ut abscedit, pabula nemo dedit.
Heu labor, immo dolor, nec sic dolor, immo dolores!
Non sensit Mutina tantos peritura labores.
Heu quantos dominos tradidit ille comes!
35. Quales machinas et qualia edificia habuit imperator.
Primus et ante suos cesar sua castra locavit,
Excelsas turres hostiliter arte paravit:
Hoc genus artificis Ianua magna dedit.

Torna all'inizio