Et dixit: qui querit mundum est sicut mare intrans,
de quo, si evaserit, dicitur quod exposuit se fortune; et si moriatur
dicitur quod decepit se. Et dixit: querens mundum est
sicut qui, videns zarab, credit esse aquam de qua sacietur et
dum, cum cruciatu et labore, illic venit, invenit se elusum in
spe sua et remanet siticulosus perdens suum laborem; zarab est
quum, ex repercussione solis, testucia per prata videntur a longe
velut aqua. Et dixit: vita hominis in hoc mundo est velut umbra
non habens hominem firmum, propter quod mutatur de loco ad
locum. Et dixit: homo in mundo eat penosus in omnibus statibus
suis, quia non remanet sibi quod lucratur a rebus suis,
nec suis delectacionibus datur aliqua perseverancia, et habet iugiter
angustias de amicis suis quos perdit in eo. Et dixit: amor
mundi huius facit auditus surdescere ab audienda sapiencia, et
facit cecitatem visus ut non videat lumina veritatis. Et dixit:
amor mundi huius facit lucrari invidiam et revocat a bene faciendo.
Et dixit: iste mundus deserentem absolvit in ostendendo
sibi sui mutacionem et querentem eum decipit in presentando
ei aliquam delectationem, demum ad amaritudinem multam intendit.
Et dixit: qui vult uti veritate magis rege, nitet sibi
servire. Et dixit: qui servit alii magis quam sibi, non est liber.
Et dixit: nisi super eo cuius sciveris veritatem [loquaris],
nec opereris nisi prout convenit, nec incipias aliquid quod ad
bonum finem perducere non possis. Et dixit quidam: o Socrates,
qualiter es pauper! Respondit: si scires quid est paupertas, magis
de tua paupertate quam de mea doleres. Et dixit: maius mirabile
|
|