Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 191


Confisi de paternitatis vestre dulcedine rogandi propositum audacter assumimus, quadam spe certa
et fiducia firma tenentes, quod preces, quas iuste porrigimus, non patientur in conspectu vestro
repulsam, sed potius ad exauditionis gratiam admittentur. Hinc est, quod paternitatem vestram
affectuose rogamus, quatenus caro nostro .. ecclesiam de .. interventionis nostre intuitu, si placuerit,
conferatis, ut idem .. et sui vobis maioris devotionis debito teneantur et nos vestris et ecclesie vestre
utilitatibus specialioris obligationis obsequiis astringamur.

VII 119

Quod odorosus fiat meus hortulus et amenus et virentibus foliis pretiosisque fructibus omni tempore
fecundetur, ornari desiderat limonis arbusculis et citrinis. Igitur, quod a vestro sicut a primitivo
meus hortulus derivetur, si potestis absque vestri pomerii lesione, limonum citrorumque mihi plantulas
vel de pullulantibus surculis impendatis, qui procul dubio non obsunt, sed prosunt, si de matrum
pedibus evellantur, profecto, cum ad patres provehantur, ut crescant et plantis vel semine
cuncta suo genere procreentur.

VII 120

Nobilem virum .. affectione plena vestre gratie commendamus, sperantes, quod preter id, quod eius
probitas promeretur, quantum apud vos valeat intercessoris affectus, exhibebitis in effectu.

VII 121

Re vera iure temeritatis arguitur et merito potest de audacia condempnari, qui nullis precedentibus
meritis vel obsequiis famulatus se promptum offert ad precandum et suas preces postulat exaudiri.
Hinc est, karissime, quod, licet a me servitia nulla processerint, quibus mediantibus vestram amicitiam
rogandi fiduciam habeam, tamen inducunt me vestre merita benignitatis, ut dominationi vestre
supplicem, cum oportet. Supplico igitur, ut etc.

VII 122

Si servientis meritum nullum premium sequeretur, aut rarus aut nullus esset, qui Deo vel hominibus
deserviret, sed ut servientium invitetur affectus, et retributor bonorum omnium, quem omnes
imitari tenemur, non pro meritis, sed ultra merita recompensat. Sane, quam fideliter, quam fructuose
domui vestre servierit, melius gestorum evidentia narrat quam litterarum posset series explicare.

Torna all'inizio