Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam negaverunt in Christo duas esse actiones;
et ad hoc ponendum diversi diversis rationibus moti sunt. Quidam enim
Eutychiani dicebant in Christo unam tantum naturam esse, compositam ex divina
et humana; et ideo sequebatur quod etiam Christus haberet unam tantum
actionem compositam. Sed ex hoc sequitur quod sua actio non fuerit neque
divina neque humana, neque nobis neque Patri conformis; et ita frustratur opus
redemptionis, ad quod exigitur divina actio, et humana. Unde hoc est haereticum,
sicut et primum, ut dicitur dist., 5, qu. 1, art. 1.
Alii vero negaverunt duas actiones in Christo, dicentes in comparatione ad
divinam, humanam operationem non esse dicendam actionem, sed potius passionem:
quod refellit Damascenus. Quia si propterea humana operatio
Christi non est dicenda actio, quia divina est actio, eadem ratione quia
natura divina est bona, natura humana non esset bona: non enim oportet, si
divina natura excedit humanam in bonitate, quod propter hoc humana sit mala
aut non bona.
Alii vero viderunt quod actio dependet a natura, quae est principium actionis,
et a persona quae agit; ideo voluerunt in Christo non esse dicendum unam
actionem, ne unitatem naturae ponere videantur; similiter nec esse plures, ne
videantur ponere personarum pluralitatem. Sed ex hoc sequitur, ut dicit
Damascenus, quod Christus non sit neque unius neque duarum naturarum,
quod est absurdum.
Et dicendum propter hoc, quod simpliciter in Christo oportet concedere duas
actiones: quia ad diversitatem causarum sequitur diversitas in effectibus.
Causa autem actionis est species, ut dicitur in 3 Physic.: quia unumquodque
agit ratione alicuius formae quam habet; et ideo ubi sunt diversae formae,
sunt etiam diversae actiones; sicut ignis desiccat et calefacit per caliditatem
et siccitatem; et homo audit et videt per visum et auditum. Et similiter
Christus ratione diversarum naturarum habet diversas actiones.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actionem Christi dicit Dionysius deivirilem,
non quia sit simpliciter una actio Deitatis et humanitatis in Christo; sed quia
actiones duarum naturarum quantum ad tria uniuntur. Primo quantum ad
ipsum suppositum agens actionem divinam et humanam, quod est unum.
Secundo quantum ad unum effectum, qui dicitur opus operatum, vel «apotelesma»
secundum Damascenum, sicut mundatio leprosi. Tertio quantum
ad hoc quod humana actio ipsius Christi participabat aliquid de perfectione
divinae naturae, sicut intellectus eius aliis eminentius intelligebat ex virtute
divini intellectus sibi in persona coniuncti; quamvis divina actio in nullo infirmaretur
ex consortio humanae.
|
|