Cap. CXXXV.
Exprobrat Romanis, qui noluerunt acquiescere
monitis suis, et ut credant nunciis.
Romanus honor, urbis gloria, et incrementum
populi Romani, adeo Caesareae
solicitudini tenaciter adhaeserunt, ut ad
eorum promotionem frequenter literas, et incessanter
legatos etiam mitteremus, per quos
et quas nostram sumus conati vos instruere
et docere benevolentiam et favorem:
ut Romanus princeps auctricem sui nominis,
et effectus Romam excelleret, et Romanum
populum, qui omnem potestatem in suum Imperatorem
contulit, prae caeteris gentibus exaltaret.
Et o utinam vestrae generalis et
unicae devotionis affectus proposito, et votis
nostris votivis concurrisset, ut velletis
benevole prosequi nostram benevolentiam,
et favorem, ut ob auditores in tantum
tantae propositae gratitudinis non
essetis. Nam ut et in admirationem transeat
universis, nedum proximis, sed remotis,
quod Romani principis monita, consilium et
promissa conniventibus oculis pertransistis, et
oblata nostri favoris affectio reddat vos inexcusabiles
apud omnes, quod Romani Romanorum
Imperatorem reipublicae avidum, in
incremento audire vel sequi dissimulaverunt,
ad eorum commodum et profectum. Nolentes
igitur circa vos, a favore desistere consueto,
|
|