Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 411


presumit contra alium propter te, presumet pro alio adversum
te. Et dixit: qui commendat te de eo quod in te non est, non
es securus quin iniurietur te de eo quod in te est. Et dixit: ira
rationem perturbat quousque bona operanda non cognoscat, nec
mala vitanda. Et dixit: qui laborat pro eo quod non proficit,
perdit propterea id quod proficit. Et dixit: verecundia quam
quis patitur commissione malorum, turbat concupiscentiam
eorundem. Et dixit: quando errabit penes te amicus, non recedas
ab eius amicitia donec remaneat aliquid in eo in quo
ipsum videaris posse rectificari. Et dixit: bonus amicus est qui
obliviscitur eius in quo erravit erga eum amicus, nec beneficia
impensa improperat. Et dixit: melius est te rectificari a te ipso
quam ab altero. Et dixit: mali socii sunt sicut arbor ignea, cuius
ramus unus alium comburit. Et dixit: responsio super aliquo
verbo turpi est tacere, et alicuius contentio est cedere alteri.
Et dixit: maius quod Deus fecit in hoc mundo est homo, et
maius quod est in homine est ratio per quam servat iustitiam
et secedit a peccato. Et dixit: fatuus non sentit aliquod turpe,
et ignorans, senciens rem unam, credit aliam, et timorosus timet
quod non sentit. Et dixit: commendabilior res est apud celum et
terram lingua profitens veritatem Et dixit: homines necessario
debent habere bonum et malum, ergo ille est fortunatus quo
bona percipiuntur, et infortunatus quo mala recipiuntur. Et dixit:
decet reges non dare posse nec dominium nisi pietatem habentibus;
et ex hiis diliget omnes sicut bonus pater bonos filios. Et
dixit: finis anime rationabilis est scire veritatem, et anime concupiscibilis
est vita, et finis anime irascibilis est pax. Et dixit:
sufficiet iniuriam pacienti peti indulgenciam ab errante. Et querentibus
ab eo: quid est liberalitas? Respondit: liberalitas est
quod tu liberes te a pecunia, et quod de accipienda pecunia
ab alio absolvaris. Et dixit: propter notos dona ignotis, et

Torna all'inizio