dicunt constare naturam humanam, et per hoc recedunt ab errore
Eutychetis, qui posuit unam naturam in Christo: tertio has duas substantias in
quibus humana natura consistit, dicunt assumptas a Verbo, per quod recedunt
ab errore Manichaei, qui negabat carnis assumptionem. Quarto, quod hoc
quod assumptum est, non praeexistit ante unionem tempore, sed natura solum;
per quod evadunt errorem quem tangit Damascenus dicentium,
quod primo assumpserit intellectum, et ex tunc fuisse hominem; postea
autem assumpsisse carnem in utero Virginis: quod videtur esse error Origenis,
qui ponebat animas creatas ante corpora.
IN QUO UNA HARUM OPINIONUM AB ALIA DIFFERAT
Quantum vero ad secundum, scilicet differentiam harum opinionum, sciendum
est, quod cum in Christo sint tres substantiae, invenitur duplex comparatio
harum substantiarum: una animae et corporis ad invicem, secundum quod in
eis consistit humana natura; altera vero harum duarum ad personam divinam,
secundum quod illa assumpsit has duas. Et quaelibet harum opinionum differt
ab altera quantum ad utramque comparationem.
Differt autem tertia opinio a primis duabus quantum ad comparationem animae
et corporis: quia primae duae opiniones ponunt aliquid compositum ex anima
et corpore, quod est assumptum: tertia vero ponit has duas substantias esse
divisas ad invicem, et sine aliqua compositione a persona Verbi assumptas
esse; unde cum dicitur natura humana assumpta a Verbo, sumit naturam humanam
materialiter, idest partes humanae naturae, sicut partes domus dicuntur
domus.
Differt autem a primis duabus quantum ad comparationem harum duarum substantiarum
ad tertiam: quia ponit has duas substantias coniunctas Verbo accidentaliter,
sicut vestis coniungitur homini, et sicut Angelus assumit corpus, ut in
eo videatur; primae vero duae opiniones dicunt, non accidentaliter sed substantialiter
quantum ad esse personale Verbo coniunctas esse.
Similiter etiam secunda opinio differt a prima secundum has duas comparationes.
Quantum enim ad comparationem animae et corporis differunt in hoc quod
cum utraque ponit animam et corpus praeexistere secundum intellectum ad
unionem, et ex eis coniunctis effici aliquod unum, non uniusmodi unum ex his
coniunctis constitui dicit utraque: ex coniunctione enim animae ad corpus
resultat et hic homo et humanitas. Et haec duo qualiter differant, patere potest
ex praedictis in praecedenti dist.: quia hic homo dicit quid subsistens in natura
humana, humanitas autem colligit tantum ea in sua significatione ex quibus
homo habet quod sit homo. Prima ergo opinio dicit, quod illud unum constitutum
ex anima et corpore quod praeintelligitur unioni et assumitur est hic homo.
Secunda vero dicit quod hoc quod sit humanitas, et hoc quod sit hic homo non
habet ex coniunctione animae ad corpus, sed ex coniunctione utriusque ad divinam
personam, quae subsistit in eis.
|
|