Quod exercitus Conradini habuit conflictum cum exercitu Karoli, et captus
est Conradinus et post tres menses fuit decapitatus cum pluribus aliis.
Item eodem millesimo, in vigilia beati Bartholomei, exercitus
Conradini cum exercitu Karoli habuit conflictum, et prevaluit
Karolus, et multi corruentes ex parte Conradini mortui sunt; et
fuit ibi maxima mortalitas, et multi fugerunt, et multi barones
et milites capti fuerunt. Et captus est ipse Conradinus cum
duce Asturiche et quam pluribus aliis et ductus ad Palestrinum
in carceribus. Et dominus Henricus, frater regis Castelle, qui tunc
erat senator urbis Rome, similiter captus fuit ad dictam sconfictam
cum Galvagno Lança. Qui Galvagnus mortuus fuit apud Romam
cum duobus filiis; et quam plures alii proditores de Apulia tunc
Rome fuerunt mortui cum eodem Galvagno. Et eodem anno
Brandula capta fuit per Mutinenses et Reginos. Et eodem anno,
in festo beati Luche evangeliste, uxor domini regis Karoli venit
Regium cum maxima multitudine militum et peditum et cum
balestariis. Et eo anno infra unum mensem venit comes Flandie
cum uxore sua, filia dicti domini regis Karoli, Regium et cum maxima
gentium multitudine; qui omnes iverunt in Apuliam post
dictam sconfictam Conradini et aliorum. In qua sconficta captus
fuit Conradus Antiochie, nepos imperatoris, qui evaserat de carcere
regis pro domino Iacobo Napolionis et sociis, qui erant in castro
Saracenorum. Et dicta disconficta fuit in campo Palatino apud
flumen Marchie prope Albam. Et eodem anno post tres menses
dominus rex Karolus fecit eidem Conradino et duci de Asturicha
in regno Apulie et comiti Gerardo de Pisis apud civitatem Neapolim
fecit eos decapitari. Et eodem anno, in mense Novembris
tertio die exeunte, obiit papa Clemens quartus, natione
Provincialis.
De bonitatibus pape Clementis quarti. Et quomodo de morte Conradini predixit,
et quamdam sanctam canoniçavit, cuius occasione baptiçatus est
quidam Iudeus.
Iste Clemens papa uxorem et liberos habens primum fuit
famosus advocatus et regis Francie consiliarius. Deinde, mortua
|
|