Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 89


alta et longa trahens suspiria ait: Convertit Deus eorum cor, ut odirent populum suum,
et dolum facerent in servos eius. Anathema maranatha sit damnatus, qui placitum illud
mihi inchoare fecit.
Hoc dicto vox quaedam sine persona respondit: Fiat, Fiat, Fiat.
21. (20.) Cum haec acta fuissent, Herlembaldo de his omnibus ignorante, quasi hostis
ab urbe expulsis capitaneis, populi parte maxima per nimium cum ipso praeliante, omnem
iram omnemque furorem supra sacerdotes, ut antea numquam est auditum, furiose convertit.
Etenim ut Dei mereretur iram, cuius ira tarda est et cito propitiatio, multa non
fanda super sacerdotes adversus mulieres, et super mulieres adversus sacerdotes exercuit.
Cum autem nummos aut aurum, e quibus cottidie suos retinebat iustos, non haberet,
statim quasi imperator legem super sacerdotes per triginta mittebat viros, dicens: Si
sacerdos aut levita cum duodecim testibus verbis euangelicis iurare posset, quod a diebus
quibus consecrationem accepit, cum femina non concubuerit, liber permaneat; sin autem,
ab omni substantia quam habet privetur.
Alii vero intra urbem et foris palatini canes,
fibula dimissa et acu ceterisque negotiis e quibus vita illorum redimebatur, decoloratis
dentibus, necnon asinarii, quorum vita turpissimis trullis asinorum cottidie fulciebatur,
quibus Patalia vitam malis artibus ministrabat, mulierum ornamenta clanculo in nocte
per fenestras in domibus sacerdotum ipsis ignorantibus immittebant. Quo facto, cum
stridore magnaque ruina ipsorum fores prorumpentes magnis latratibus insiliebant, et
accipientes quae immiserant, verbis terribilissimis affirmantes mulierem condormisse,
sacerdotem nemine defendente ipsum distractum ab omnibus suis expoliatum bonis distrahebant.
O Deus! Imperatores gentilium de Deo vero omnino ignari non talem legem
suis sacerdotibus ediderunt. Sed novum placitum nova dedit praecepta, quae Iulius
Caesar vel Nero aut Maximinus, si adhuc viverent animo et corpore, numquam laudarent.
Qui etiam Herlembaldus, cum domum non haberet tam amplam, ut suos recipere
posset, domum palatinam magnam cum curte admirabilique viridario et delectabili,
quae ante ecclesiam sancti Victoris 40 martyrum morabatur, ut suos reciperet consentientes,
ut etiam equos et mulas foveret, criminose invasit.
22. (21.) Interea aliquantis transactis diebus, iubente tamen ipso Herlembaldo, convenerunt
in secretario utriusque partis ordinis tantum ecclesiastici natura et scientia maiores,
quatenus super hoc negotium capitulis et sententiis alterutrum rimarentur, et quaecumque
pars ratione convinceretur, alteri subiacens obediret. Ab una parte Guibertus archidiaconus
utriusque linguae magister, et Ambrosius Biffus qui et diaconus, et Ardericus
qui et diaconus, cuius vox velut sonitus aquarum multarum; de decumanis autem Andreas
sacerdos, in divinis et humanis Graecis et Latinis sermonibus virilis seu decorus. Ab
altera vero parte Arialdus et Landulfus et Aginulfus, qui de partibus diversis urbis novis
pedibus convenerant. Quibus consedentibus, ut rationibus et utilitatibus quiete disputarent,
maioribus fandi facultas data est. Hii autem cum diu per apostoli Pauli et canonum
altercarentur, Arialdus et Landulfus proclamare coeperunt dicentes: Vetera transierunt,
et facta sunt omnia nova. Quod olim in primitiva ecclesia a patribus sanctis concessum
est, modo indubitanter prohibetur. Tantum beatus magister et doctor Ambrosius,
cuius ordinem tenemus, vos dampnet aut affirmet.
Tunc Guibertus archidiaconus facto
silentio infit:
Incipit sermo Guiberti adversus Arialdum et Landulfum.
23. (22.) “Sanctam Trinitatem et Unitatem Dei ac Domini nostri Iesu Christi, fratres karissimi, nunc corde et animo invocantes
deprecemur, ut ipso auxiliante, omnibus remotis indignationibus ac ira, quae iustos etiam criminosos facit, quae
hedificationibus tam animarum quam corporum, pandere cum pace et caritate possimus, de qua sapiens doctor dixit:
“Qui sine karitate virtutes congregat, quasi ventum in pulverem portat.” Unde Apostolus: “Si distribuero facultates omnes
meas in cibos pauperum, et tradidero corpus meum ita ut ardeam, karitatem autem non habeam, factus sum velut aes
sonans aut cimbatum tinniens. Iram enim viri dilectio Dei non operatur.” De qua beatus Ambrosius in tractatu super Ioseph
clementer dicit: “Ira saepe innocentes in crimen adducit, quia dum iusto amplius irascimur et volumus alienum coercere
peccatum, graviora peccata committimus.” Ideo Apostolus ait: “Non vosmetipsos iudicantes, karissimi, sed date locum irae.”
Quod enim, fratres karissimi, omnes sententias praeter Ambrosianas ah hoc negotio modo removistis, nobis placet multumque
laudamus, quoniam omnes discipuli illius tenent ac laudant sententias magistri, quem prae ceteris sapientiorem et valentiorem
disputando et rimando cognoverunt. Igitur Ambrosius doctor ut egregius et ecclesiarum nunc et semper magister

Torna all'inizio