cupiens experiri cuius valentiae eorum militiae esset, illuc versus aciem dirigit.
Praemittens Serlonem, nepotem suum, cum triginta militibus, qui se ante castrum ostendentes
extractos ad certamen excitarent, ipse cum caeteris in quodam loco, in insidiis latens, occultatur,
ut, dum suos ex industria, simulato timore, fugientes illi acrius persequerentur, ipse,
insperato a loco insidiarum prorumpens, hostes, longius a castro subtractos, facilius occuparet.
Quos Arabici, qui in castro erant, eminus adventare videntes, maximo impetu prorumpentes,
obvii sunt, fugientes persecuntur, accingentes diruunt, in tantum ut ad locum insidiarum non
nisi duo ex nostris illaesi pervenirent. Porro comes suos, quos praemiserat, ex parte captos
et ex parte dejectos videns, leonino impetu ab insidiis prorumpens, hostibus occurrit. Certamen
init; fortiter utrimque congreditur. Sed a longo et acri certamine tandem comes, Deo
sibi propitio, paganis fugientibus, victor efficitur. Hostes, extremos quoque cedendo, plus
milliario insequitur. Spoliis onustus, laetus apud Traynam revertitur: urbs gaudio repletur.
Volensque Siculos undique lacessere, Calatabuturum praedatum vadit. Unde rediens
versus roccas Castri- Johannis, si forte Arabicos a castro extrahere posset, attentans, maximam
praedam reduxit. Profundiores itaque partes Siciliae cognoscere volens, longius progressus,
usque Buterium pervenit, ubi, non minima praeda pecorum accepta, captivos plurimos
secum adducens, apud Anator hospitium sumpsit. In crastinum autem, quia pro
longitudine itineris et calore nimii aestus, sed et aquae penuria plures equos amiserat, apud
Sanctum Felicem pernoctans, inde Traynam venit.
XXXIII.- Africani igitur et Arabici cum Siciliensibus, plurimo exercitu congregato,
ut bellum comiti inferant, advenire nuntiantur, anno Verbi incarnati MLXIII: quibus comes
cum suis alacriter occurrens, in cacumen eiusdem montis, super fluvium Cerami, ut eos
plenius prospiceret, ascendit. Vidensque eos trans flumen, in supercilio alterius montis diutius
alternatim intuentes, nec his versus illos, nec illis versus hos transeuntibus, Sarraceni priores,
locum mutantes, ad sua castra, quibus hospitati erant, regrediuntur. Comes vero apud Traynam
revertitur.
Sic triduo, flumine interposito, sese mutuo conspicientes, nec illi versus istos transire
flumen praesumebant; in quarto vero die Sarraceni, castra commoventes, ne ulterius quasi
ad tergum retrogradi viderentur, in monte, quo se jam triduo ostentaverant, castrametati
sunt. Nostri vero, hostilem affinitatem diutius impugnatam ferre nolentes, cum magna devotione,
presbyteris testibus, Deo confessi, poenitentia accepta, Dei miserationi sese commendantes
et de eius auxilio confisi, bellum hostibus inferre vadunt. Sed media via,
nuntio accepto, quod Ceramum ab hostibus impugnaretur, illuc comes aciem dirigit: Serlonem,
nepotem eius, cum triginta sex militibus praemittens, ut, castrum intrans, defendendo,
|
1
5
10
15
20
25
30
|