Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 85


relinquor multociens semivivus ita ut tam ample imaginacio vestri
sic tocius fantasie occupaverit cellulam, quod nullius alterius
rei spes patitur quantumlibet subintrare. Sic autem huius cogitamina
bulliunt cum fervore, quod ipsos sensus corporis suo totaliter subiugavero
inperio. Nam oculis abstulerunt aspectum: negant enim se
velle aliquid aliud intueri, alienati visione vestre placabilitatis ineffabilis
et decore. Auribus obturaverunt auditum repletis melodiis et sonis
vestrarum dulcium loquelarum. Gustui alteraverunt potenciam discernendi
saporem, quia ex vestra presencialitate tantam recepit dulcedinem,
ut omnes cibos et potus a se respuat ut amaros. Olfactus vero
cum ex anhelitu tum ab ornamentis tantum recipit fragrancie ac odoris,
quod qualia sint admodum muscatum vel balsamum nedum alia
specierum genera non cognoscit. Quid dicam de tactu ? Postquam manus
mea vestrorum digitorum teneritatem ac suavissimam lenitatem
carizando contigit, eciam lenia aspera esse censentur. Succurrite igitur,
karissima, vestro servitori quam carius hoc tantum de speciali gracia
postulanti, ut vestre bonitati complaceat quod pro vobis talia paratus
sit acceptare, rescribentes vel nuncio indicantes quidquid de vestra
bonitate precesserit. Quod si responsio fortassis, quod absit, fuerit mee
voluntati non consona, mens exalare spiritus non tardabit.
 
2. Responsiva, quod bene placet ei
 
Tua verba, tanto languore repleta, sic dulciter meis insonuerunt
auribus, ut non solum mea pectora ineffabilis amoris suavitate mulcerent,
verum eciam ad tue dileccionis incendium viscera penetrarent.
Quapropter, inspiciens tante anxietatis affectum, ultra me continere
non potui, quin tibi affectionis eiusdem recompensacione debita redderem
plenas vices.
 
3. Amatoris ad dominam, incitantis ad amorem suum
 
Pulchrarum pulcherrime, nobilium nobilissime, etc. Ignoro ex qua
parte aperire incipiam cordis mei secreta. O utinam ergo, vita et anima
mea, possetis illa videre et intra vos meditacione continua pensaretis !
Tunc cognosceretis veraciter quantis et qualibus compassionibus
et suspiriis deducitur vita mea. Dum enim amabilissime persone
vestre figuram imaginor, dum vestre speciositatis intueor claritatem,
dum vestre celsitudinem placabilitatis concerno, dum vestre care dileccionis
suavitatem recogito, ad tantam dileccionis dulcedinem affectu
cordiali deducor, ut spiritibus debilitatis et verberibus vix sustenter.
Hoc tamen inportabili me cogit fere dolore desinere, videlicet, quamvis

Torna all'inizio