Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 750


Ad quintum dicendum, quod non oportet quod singulis donis singulae beatitudines
respondeant; quia alicui dono respondent duae beatitudines, et alicui beatitudini
duo dona, unum sicut dirigens, alterum sicut exequens, ut ex dictis patet.
Sed secundum hoc dicuntur beatitudines donis respondere, quia non est aliqua
beatitudo quae directe non respondeat alicui dono, neque aliquod donum cui
non respondeat aliqua beatitudo.
Ad sextum dicendum, quod vitae activae finis non est cognitio; et ideo cum beatitudo
finem quemdam nominet, non potest poni in vita activa aliqua beatitudo
pertinens ad cognitionem, sed solum in vita contemplativa, cuius perfectio in
cognitione consistit. Sed dona nominant habitus, qui non sunt fines; et ideo non
est similis ratio de donis et beatitudinibus.
Ad septimum dicendum, quod quamvis scientia et consilium dirigant in omnibus
actibus activae, tamen quidam eorum magis per quamdam appropriationem
reducuntur ad scientiam vel consilium quam alii, ut ex dictis patet.
ARTICULUS 5
Utrum fructus correspondeant donis
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fructus non correspondeant donis. Quia, ut dicit Ambrosius, virtutes
fructus dicuntur, quia suos possessores sancta et sincera delectatione reficiunt.
Sed virtutes non respondent donis, sed praecedunt ea. Ergo nec fructus.
2. Praeterea, fructus videtur in praemium sonare. Sed dona non tantum ad
praemium, sed ad statum meriti pertinent. Ergo donis fructus non respondent.
3. Praeterea, fructus a fruendo dicitur. Sed Deo solum fruendum est, ut
Augustinus dicit. Ergo videtur esse tantum unus
fructus, sicut una fruitio; et ita non possunt fructus correspondere donis, quae
sunt septem.
4. Praeterea, fructus distinguuntur secundum diversos status virtutum, ut patet
Matth. 13, in Glossa: quia fructus tricesimus debetur coniugatis, sexagesimus
autem viduis, sed centesimus virginibus. Dona autem non distinguuntur secundum
diversos status, quia in omnibus statibus possunt aliquo modo dona haberi.
Ergo fructus non respondent donis.
5. Praeterea, Gal. 5, ponuntur multo plures fructus quam septem. Cum ergo
dona sint tantum septem, fructus autem duodecim; videtur quod fructus non
respondeant donis.

Torna all'inizio