integrum ipsos ut supra legitur, ut ubicumque de ipse scripcionibus 
et moniminas illas invenire potueritis, omnes illos in iam 
dicto monasterio, pro mea anima, offero ad possessionem ipsius 
monasterii, et de suis abbatibus, atque rectoribus ad semper abendum 
et faciendum exinde pars suprascripti monasterii omnia, que 
eis placuerit. unde mihi qui supra Yldecar[d]i, nec ad meis heredibus, 
nec ad nullis hominibus vel partibus nullam exinde reservavi 
[.....] vel dico remanere, sed integra omnia ipsos qualiter superius 
legitur in ipso iam dicto monasterio offero ad semper abendum. 
et obligo me ego, qui supra Ildecardo, et meos heredes at pars 
iam dicti monasterii et ad eius rectoribus, et abbatibus, et ad 
illius homini, cui ista carta offersionis pro Dei amore in manu 
posuerit integra ea omnia, que et qualiter superius in eodem monasterio 
offerui, que continentes sunt iam dictis terris, et prese, 
et case et ipsa iam dicta ecclesia Sancti Petri, et ipsum iam dictum 
molinum, et cum aliis vestris seu nostris racionibus in 
omnibus, prout melius potueritis et scieritis, quia omnem vicem 
et vigorem causandi et loquendi exinde dedi et tradidi ad pars 
supradicti monasterii, et ad eius abbatibus, atque rectoribus, sicuti 
ego et meos heredes inde facere et persolvere debuit, sic 
exinde in omnibus faciatis et persolvatis. nam si ego, qui supra 
Ildecardus, vel meos heredes hanc offersionis cartulam, de quibus 
continet, aliquando per qualecumque ingenium dirrumpere vel removere 
seu retornare quesierimus, et omnia ista ad pars suprascripti 
monasterii non compleverimus per illum ordinem qualiter 
superius legitur, vel si hanc carta[m] offersionis, pro Dei amore, in 
manu posuerit in qualecumque parte refutare temptaverimus, centum 
solidi aurei bizantei penam me et meos heredes ad pars 
suprascripti monasterii, et ad eius abbatibus, atque rectoribus, et 
ad illius hominis, cui ista carta in manu posuerit, componere et
  |  
  |