Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 858


Solutio
Respondeo dicendum, quod, secundum Dionysium, divina
sapientia coniungit prima secundorum ultimis primorum, quia, ut in lib.
De causis ostenditur, in ordine creatorum oportet quod consequens
praecedenti similetur, nec hoc potest esse nisi secundum quod aliquid participat
de perfectione eius; quod quidem inferiori modo est in secundo ordine creaturarum
quam in primo; unde hoc quod inferior creatura de similitudine superioris
participat, est supremum in inferiori et ultimum in superiori, quia est deficientius
receptum quam in superiori sit.
Inter creaturas autem talis est ordo ut primo sit Angelus, et secundo sit rationalis
anima. Et quia rationalis anima corpori coniuncta est; ideo cognitio debita
sibi secundum suum proprium ordinem, est cognitio quae a sensibilibus in
intelligibilia procedit, et non pervenit in cognitionem veritatis nisi inquisitione
praecedente, et ideo cognitio sua rationalis dicitur. Quia vero Angelus simpliciter
incorporeus est, nec corpori unitur; cognitio naturae suae debita est ut simpliciter
sine inquisitione veritatem apprehendat: propter quod intellectualis
natura nominatur.
Oportet ergo quod in anima rationali, quae Angelo in ordine creaturarum configuratur,
sit aliqua participatio intellectualis virtutis, secundum quam aliquam
veritatem sine inquisitione apprehendat, sicut apprehenduntur prima principia
naturaliter cognita tam in speculativis quam etiam in operativis; unde et talis
virtus intellectus vocatur, secundum quod est in speculativis, quae etiam secundum
quod in operativis est, synderesis dicitur: et haec virtus scintilla convenienter
dicitur, quod sicut scintilla est modicum ex igne evolans; ita haec virtus
est quaedam modica participatio intellectualitatis, respectu eius quod de intellectualitate
in Angelo est: et propter hoc etiam superior pars rationis scintilla
dicitur quia in natura rationali supremum est; unde et Hieronymus dicit quod
per aquilam significatur quae cetera animalia in volando transcendit; ita et
haec virtus transcendit rationabilem, quae per hominem significatur, et concupiscibilem
quae per vitulum, et irascibilem quae per leonem. Sicut autem non
contingit in speculativis intellectum errare circa cognitionem primorum principiorum,
quin semper repugnet omni ei quod contra principia dicitur; ita etiam
non contingit errare in practicis in principiis primis; et propter hoc dicitur,
quod haec superior rationis scintilla quae synderesis est, extingui non potest,
sed semper repugnat omni ei quod contra principia naturaliter sibi indita est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non contingit intellectum errare circa
principia secundum se considerata, contingit tamen errare circa ea, secundum
quod sunt virtute in conclusionibus, per malam ratiocinationem; ita etiam

Torna all'inizio