hoc melius faciamus, oportet nos aliquantulum ad superiora
reverti. De operibus Parmensium require supra, carta CCCCa26,
item carta CCCCaLIII, item carta CCCCaLIIIIa.
Quod Regini tam de civitate quam de Gypso egressi castrametati sunt iuxta
Camporam, ut mutuo dimicarent, sed reversi sunt sine bello.
Item, millesimo supraposito, feria IIII infra octavam Pentecostes,
id est quarto die exeunte Maio, egressi sunt Regini de
civitate armati, milites et pedites, ut pugnarent cum illis de Gypso,
et castrametati sunt iuxta Camporam. Est autem Campora quidam
torrens qui egreditur de Canossa et finaliter in Crustinium derivatur.
Tunc illi de Gipso egressi sunt contra illos cum intentione
pugnandi et a Reginis intrinsecis prelium requirebant. Stabat
autem uterque exercitus separatus ab alio per dimidium miliare,
et missos, quos appellamus spias et exploratores, sibi vicissim
mittebant ad cognoscendum multitudinem armatorum et debilitatem
exercitus utriusque. Et ita fecerunt tota die illa, quousque
affecti tedio eadem die reversi sunt sine bello.
Quod Regini de Gipso obsederunt plebem Cavilliani et villam combusserunt.
Sequenti vero Sabbato <Quattuor> Temporum, id est ultimo
die Maii, scilicet in festo sancte Petronille, iverunt illi de Gipsso
in magna multitudine ad pugnandum contra plebem Cavilliani,
ubi erant homines cum mulieribus congregati in fortitudine castri.
Et erat locus ille valde munitus, propter turrim et ecclesiam et
fossata que erant in circuitu, et propter homines et lapides et
balistas et alia instrumenta diversa. Tunc accessit dominus
Guido de Albareto, qui erat unus ex ducibus belli ex parte illorum
de Gipso, et allocutus est illos de turri dicens: «Provideat unusquisque
vestrum anime sue, et tradite vos nobis, et ite liberi et in
pace sine aliquo detrimento. Quod si nolueritis, notum sit vobis
quod, si violenter capti fueritis, sine misericordia omnes ducemini
|
|