et de facili in lasciviam prorumpunt. Secundo, nimia
mollicies vestium reddit hominem timidum. Nam
cum arma ferrea in se quandam duriciem habeant, qui
semper solicitantur circa mollia vestimenta, dubitant arma
arripere, et effciuntur timidi. Iuvenes, maxime cum
ad aliam aetatem venerint, ad hoc quod sint habiles ad vacandum
circa labores bellicos, ne abhorreant arma, instruendi
sunt, ut non nimis delectentur in mollicie vestium.
Dicto, quomodo se habere debeant iuvenes in vestibus,
ut deserviunt ad delectationem. Restat ostendere,
quomodo se habere debeant circa ipsa, ut deserviunt ad
utilitatem. Quod videri habet, distinguendo inter complexiones,
tempora, et aetates. Nam habentes complexiones
magis depressas et minus porosas, non sic laeduntur
a calore et frigore, sicut habentes complexiones raras.
Unde et mulieres, quia sunt magis phlegmaticae, et
habentes complexionem densam et minus porosam, quod
patet ex carentia pilorum; minus offenduntur a calore et
frigore, quam viri. Sic etiam distinguendum est inter tempora:
nam temporibus frigidis, et flante borea utendum
est aliis indumentis, quam temporibus calidis flante
austro. Distinguendum est etiam inter aetas: quia senilis
aetas, eo quod magis caret calore naturali intrinseco,
magis indiget de calore exteriori. Vestimenta igitur, considerata
proprietate temporum, complexionum, et aetatum,
diversificanda sunt, ut deserviunt ad bonum utile.
Sed ut deserviunt ad bonum honorabile, attendenda est
consuetudo patriae, et conditio personarum. Sic igitur instruendi
sunt iuvenes circa vestium, ut non nimis soliciti
sint circa molliciem vestium, considerata conditione
temporis, complexionis, et aetatis, prout requirit consuetudo
patriae, et conditio personarum, utantur debitis indimentis
ad utilitatem corporis.
|
|