Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 229


non haberent, ex quo essent; nec essent de genere
substantiae; neque haberent formam, materiam, motum, instinctum,
longum, latum, plenum, neque appetitum; quod est ualde
impossibile et absurdum dicere.
9
DE NONO SVBIECTO. QVOD EST INSTRVMENTATIVA
Istud subiectum est de instrumentalitate. Et consideratur
duobus modis, scilicet naturaliter; sicut oculus, qui est instrumentum
ad uidendum. Et moraliter; sicut iustitia ad iudicandum, et
martellus ad fabricandum.
Instrumentum quidem naturale potest cognosci, deducendo
ipsum per principia et regulas huius Artis, specifico modo.
Similiter et instrumentum morale per eadem principia et regulas,
suo modo specifico.
Differunt enim inter se instrumenta naturalia et moralia. Talem
autem deductionem siue discursum dimittimus intellectui bene
intuenti. Et si intellectus artistae deficit in tali deductione,
recurrat ad Artem magnam, in qua largius tractamus de moralibus.
Sed quia de moralibus mentionem facimus in Alphabeto,
idcirco uolumus definire instrumenta moralia, ut per definitiones
et principia et regulas artista habeat notitiam de moralibus.
1. Instrumentatiua est potentia, cum qua moralis agit moraliter.
2.
Iustitia est habitus, cum quo iustus agit iuste.
3. Prudentia est habitus, cum quo prudens utitur prudenter.
4. Fortitudo est habitus, cum quo fortis corde agit uiriliter.
5. Temperantia est habitus, cum quo temperatus utitur in
agendo temperate.

Torna all'inizio