et optimo unguento delibuti, et nichil patiuntur super contritione
Ioseph, Amos VI; nec volunt facere quod eos Scriptura facere
docet, Eccli. XXXII: Rectorem te posuerunt, noli extolli! Esto
in illis quasi unus ex ipsis. Quorum figura in Saul demonstratur,
qui in principio regni sui habuit se humiliter, processu autem temporis
superbivit, Deo inobediens fuit, sacerdotes Domini interfecit,
regnum violenter tenuit contra Domini voluntatem, David
malitiose et sine culpa persecutus fuit, usque quo ultimum diem
clausit, Gabaonitis pactum et iuramentum a Iosue datum non
servavit, immo eos occidit, quamvis non impune, Iosue IX et
II Reg. XXI. Phytonissam etiam Saul consuluit quod lege prohibebatur,
Levitici XIX: Ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid
sciscitemini, ut polluamini per eos. Quapropter, quia scilicet
predicta mala commisit, evenit ei quod scribitur I Paralipo. X:
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eó quod prevaricatus
sit mandatum Domini, quod preceperat, et non custodierit illud,
sed insuper etiam phytonissam consuluerit nec speraverit in Domino;
propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad
David filium Ysai. Quod bene prefiguratum fuit in lenticula
olei cum qua inunctus fuit Saul a Samuele, ut habetur I Reg. X,
quod regnum Saulis duraturum non erat, sed cito casurum. Est
enim lenticula vas terreum quod leviter frangitur. Hinc est quod
Samuel dixit Sauli, I Reg. XV: Scidit Dominus regnum Israel a
te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.
Porro David cum cornu pleno olei fuit inunctus, ad significandum
quod regnum eius in eternum duraret, I Reg. XVI. Unde
Dominus, Ps.: Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in
nomine meo exaltabitur cornu eius. Item, II Reg. VII, Dominus
taliter promittit David: Fidelis erit domus tua, et regnum tuum
usque in eternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus
iugiter. Nec mirum. Prefigurabat enim regnum David regnum
illius de quo dicitur, Luc. I: Dabit illi Dominus Deus sedem David
patris eius, et regnabit in domo Iacob in eternum, et regni eius
non erit finis. Unde Ys. IX: Super solium David sedebit et super
regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iuditio et iustitia
amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet
|
|