: Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2375


Affectus vigilant anime, faciuntque silere
Corporis offitia; peragit mens otia sancta,
Dum sic fixa manet, dum sic immobilis extat.
Sepe redit famula matrem visura, videtque
Immotam stare; non in diversa feru[n]tur
Vultus. Cumque dies Veneris transacta fuisset,
Noxque sequeretur que prevenit illa beata
Sabbata, devota repetit tunc filia matrem,
Accendit lumen, memorat per signa statutum
Id, quo vir sanctus dudum preceperat illi,
Quod nulla sibi virgo die postponeret esum.
Evigilat mater, quasi tunc aliunde rediret:
'Non opus est' inquit 'candela; nonne dies est?'
Respondet famula domine: 'Nox transiit illa,
Succedensque dies abiit; nox altera venit'.
Tunc sibi mater ait: 'Benedictus sit sopor iste,
Quem nimis optavi; tandem votiva recepi!'
Ne tamen hinc fastus surgat, vel laude tumescat
Humana, vetuit mater dixitque puelle:
'Hoc dum corpus ago, caveas exponere cuiquam'.
Qui legis hec, oro, perfectio virginis huius,
Quanta sit inspicias, quam purus spiritus eius,
Liber et exutus motus et pondera carnis!
Stat mens confixa Christo, corpusque soporat.
Nec sopor est carnis: non hunc natura soporem
Infert, set placidam dat ei mens ipsa quietem.
Sic conscissus erat paries, sic extenuata
Carnis grossities, lasciva tota sepulta,
Motus allisi, sic mortificata voluptas,
Sic domitus fomes, quod non obstacula gressus
Impediunt anime, non obsistentia tardat
Vota, nec affectus reprimit studiisve repugnat.
Quam placidus sompnus! quam contenplatio grata!
Quam dulcis gustus et amena refectio mentis!
Quam felix potus, quo sic fit debria virgo
Corpore, quod mente sit sobria; sic aliena
Mundo, quod celo sit cognita, proxima Sponso.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio