: Gesta Berengarii

Pag 70


Astrorumque hobitus, ubi primum maxima Thetis
Impulit eoo cunctantem Hyperiona ponto,
Doctiloquos agit ille uiros ad limen ouantis
Hesterna nece uictoris, ne luce carentes
Prohibeat mandare solo. Iam calle peracto
Postquam introgressi et coram data copia fandi,
Incipiunt: "Suprema dedit superare potestas
Cui, ductor, fera bella, animum submitte rogatu.
Nam petimus, liceat sotios mandare sepulchris
Aethere priuatos, malis ne membra ferinis
Facta deo pereant campoue relicta fatiscant.
Hoc fortis Wido, hoc populus miseratus amicos.
Nec adeo fracte uires animique labascunt,
Prelia quin superent ac spes in nostra cadendi
Iura solum". "Iuuenes, uitio tabescitis omnes
Gentis", ad hec uictor, "fandi quia copia uobis
Semper, et ore magis robur quam pectore; uerum
Plus dixisse, egisse minus taxatur honestum.
Tollite membra tamen, mitto quia lumine cassis
Quod restat; potius miseret tot mille iacentum
Vnius ob noxam, luteo quis corpore mundi
Archana tribuit flatum ratione creator.
Illa quidem uideat deus; at uos cetera testor:
Aut Italis, Galli, celeres abscedite terris,
Aut bello fractas iterum densete cateruas".
Haec ubi dicta, uiri gressum uertere frequentes
Ad socios; tolluntque citi sua funera campo
Sandapilis, reditura, tubis ut cuncta ciebit
Nuntius aetheria precurrens arce tonantem.


245




250




255




260




265




270

Torna all'inizio