Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 208


a multitudine intelligi verbis uti debuisse; hinc eo recidat nostra
controversia oportebit, ut, licet abiectum hoc nostrum vulgare nulla
illis ex parte cognitum, sed ceteris cum sordibus reservatum nobis
fuisse concedatur, dissoluto et pervagato, quod vulgare illis erat, locutionis
modo pronuntiasse dicamus oratores. [65] Suspensum te videor
videre, cum ad hunc veneris locum, de mea morum urbanitate
iudicium ferre meditantem; quasi vero, si attenuato etiam dicendi
genere oratores prohibitos fuisse contendam, qui falso obiecta vulgaritatis
nostrae macula illos purgaverim, subrusticus pertinaxque censeri
possim, dum omnia quaecumque tueri intenderim mihi ab aliis
tribui, ipse nulla ex parte illis cedere velim. [66] Verum enim vero
nihil a me longius abest quam rixosa et contentiosa rusticitas; quin
immo sola in re una pervicax contentiosusque videri et esse velim, ut
si plurimos habeo pares, nulli me facilitate inferiorem esse contendam.
[67] De re itaque felici auspicio transigemus, omnibusque
utrimque vel resecatis quae superfluunt, vel quae desunt adiectis,
medium quemdam certumque eliciemus in orando servatum a priscis
oratoribus dicendi modum; quem praeter multa superius dicta in
id ipsum ducentia rationibus coniecturisque se se aliter habere nullatenus
potuisse docebo.
[XVI] [68] Constet vero primum inter nos necessarium est, sive
grandibus, sive abiectis, sive dissipatis, sive coercitis ratione verbis
oratum fuerit, verba orationum, dum pronuntiarentur, fuisse latina,
qualia nunc dicimus litterata. [69] Infimae autem vulgatissimaeque
locutionis more oratores ad populum verba fecisse ut credam, facere
posset qui ostenderet ignaram litterarum multitudinem urbanioris
eruditiorisque stili verba intelligere satis nequivisse, eaque oratores
necessitate adductos, ornatiore verborum compositione omissa, minima
quaeque ac vilissima fuisse dicendo amplexatos. [70] Futurum
vero qui huiusmodi necessitatem probare possit non magis timeo,
quam elegantissimis lectissimis ornatissimisque verbis semper oratum
fuisse confidam demonstrare. [71] Qualis igitur fuerit medius
ille orandi modus, quem pro icti transactionis nostrae foederis conditionibus
elicere sum pollicitus, cum audiveris, adversarios introducendae
vilitatis, et me pariter elegantissimi splendoris verborum asserendi
necessitate liberatos intelliges.
[XVII] [72] Oblata est mihi hoc loci facultas amplificationis maximae,
si aut ingeniolum ostentandi aut opus producendi libido animum
incessisset. Quam enim late pateat de figuris orationis campus, quamque
multa de gravi, de mediocri, de attenuata possint dici, non ignoras,

Torna all'inizio