SED CONTRA est, quia quod coniungitur alicui solum ut motor, si in se sit immobile,
non movetur ad motum eius, sicut patet in motoribus orbium, secundum
philosophos. Sed Angelus, inquantum in se est, est substantia spiritualis immobilis.
Ergo videtur quod ad motum corporis, cui sicut motor tantum coniungitur,
non moveatur.
Quaestiuncula V
Item, VIDETUR quod loquantur, ex multis Scripturae locis, quae frequenter eos
hominibus locutos commemorat.
SED CONTRA est, quia in omni locutione exprimuntur quaedam intentiones intellectae.
Sed huiusmodi intentiones non possunt pervenire de intellectu ad vocem,
nisi aliquo mediante quod est proportionatum ad huiusmodi suscipienda, sicut
imaginatio humana. Ergo videtur quod per corpus inanimatum assumptum vel
per corpus brutum loqui non possunt.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod, ut praedictum est, Angeli corporibus assumptis
vitam non influunt, sed tantum motum: et ideo considerandum est, quod omnes
operationes quae sequuntur corpus vivum, inquantum vivum, non possunt Angelis
in corporibus assumptis convenire; sed tantum illae quae consequuntur corpus
mobile inquantum huiusmodi, ut movere, impellere, dividere et huiusmodi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod comedere secundum completam rationem sui,
non dicit solum divisionem cibi et traiectionem in os; sed et istum actum procedere
a virtute potente digerere et convertere in nutrimentum: et ideo Angeli non
vere comederunt, sed fuit ibi vera divisio cibi, et traiectio in corpus assumptum;
qui postmodum non est conversus in corpus illud, sed virtute Angeli aliqua dissolutus
est in praeiacentem materiam. Christus autem vere comedit, quamvis
cibus conversus non fuerit: quia illa decisio cibi fuit habentis virtutem nutritivam
et conversivam.Abraham autem etsi in fine cognoverit eos esse Angelos,
non tamen est inconveniens quod hoc eum in principio latuerit: vel si cognoverit,
in alicuius mysterii commendationem eis cibos apposuit.
|
|