2. Praeterea, omne quod inest alicui per accidens, ex hoc ipso quod accidens
removetur, ei non inest. Sed anima patitur, sicut et movetur, per accidens, scilicet
per corpus. Ergo ex hoc ipso quod separatur a corpore, fit impassibilis. Sed
Christus non meruit animam a corpore separari: quia meritum mortis peccatum
est, ut dicitur Rom. 6. Ergo non meruit impassibilitatem animae.
3. Praeterea, impassibilitas animae pertinet ad beatitudinem animae, sicut
impassibilitas corporis ad beatitudinem corporis. Sed anima Christi a principio
fuit beata. Ergo impassibilitatem animae non meruit.
SED CONTRA, anima Christi post resurrectionem fuit impassibilis. Sed ante fuit
passibilis. Ergo sicut gloriam resurrectionis, ita et animae impassibilitatem
meruit.
Praeterea, animae damnatorum sunt passibiles, quia impassibilitatem non
meruerunt. Ergo cum anima Christi non fuerit passibilis post resurrectionem,
videtur quod impassibilitatem meruerit.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non meruerit exaltationem. Quia ex hoc ipso quod
humana natura assumpta fuit, exaltata est, et nomen Divinitatis sibi debetur. Sed
assumptionem non meruit, ut supra, dist. 4, dictum est. Ergo nec exaltationem.
2. Praeterea, nomen quod est super omne nomen, est nomen in quo flectitur
omne genu. Sed hoc est nomen «Iesus», ut dicitur Philip. 2. Cum ergo hoc
nomen non meruerit, sed ante conceptionem sibi impositum fuerit; videtur quod
non meruerit nomen quod est super omne nomen.
3. Si dicatur, quod meruit quantum ad manifestationem; contra. Hoc etiam ante
manifestum erat; unde Daemones ante eum confessi fuerunt, et pueri et prophetae
praedixerunt. Ergo hoc ipse non meruit.
4. Praeterea, meritum ordinatur ad praemium. Sed facere aliquid propter aestimationem
hominum pertinet ad vanam gloriam, quae in ipso non fuit. Ergo
exaltationem quantum ad manifestationem hominum non meruit.
SED CONTRA, Luc. 14, 2: «Qui se humiliat, exaltabitur». Sed Christus se humiliavit.
Ergo exaltari meruit.
Praeterea, ipse fecit se dignum tali exaltatione quae est in manifestatione ad
homines per ea quae gessit. Ergo meruit ipse hanc exaltationem.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam praemium substantiale animae, scilicet fruitionem
divinam, ipse meruit. Maioris enim meriti maius est praemium. Sed meritum
Christi fuit maius omnium sanctorum meritis. Ergo et maior fuit merces
quam meruit. Nihil autem maius cadit sub merito quam fruitio Dei, quam sancti
merentur. Ergo ipse etiam meruit ipsam.
|
|