Direxit itaque nobis excellentiae vestrae christianitas, significans de missis nostris
vestrisque atque Grecorum, qui a regia urbe reversi sunt, eos aput vos esse detentos,
interim quod, aggregatis vestris sacerdotibus atque obtimatibus, conicere seu perpetrare
valeatis, quid de his, quae vobis directa sunt, respondendum sit. Et quidem
nobis hac de re aliter confidendum non est a vobis respondi, nisi quae ad exaltationem
sacrosanctae spiritalis matris vestrae Romane ecclesiae, caput omnium ecclesiarum
Dei, atque orthodoxae fidei pertinere noscuntur, et quia, quod semel beato Petro pro
aeternae vitae retributione obtulistis, nulla vos deberet ratione ab eius iure et potestate
separari; scimus enim, quod nulla apud vos suasionis fabulatione praevalet,
dum divina verba et apostolica documenta firmiter in vestro corde retinetis adnexa.
Et ecce, sicut nobis per vestras litteras et nostros vestrosque missos maximam confidendi
materiam intulistis, prestolamur letabunda hac de re nuntia a vobis suscipi
et solite de vestro benigno mentis proposito gratulari.
Et hoc praecelsa christianitas vestra per easdem suas nos adgreduit syllabas:
Georgium episcopum et Petrum presbiterum in vestro permanendum servitio, nos
debere concedi. Et quidem praecellentissima vestra benignitas agnoscat, nos iam
dudum de hoc vestrae obtemperasse voluntati; per Andream quippe religiosissimum
missum vestrum, sicuti poposcendum, in exaratis distinatis apostolicis syllabis eos
vobis dinoscimur concedisse, intimantes, ut, sive retinendum sive etiam absolvendum
vestra fuisset voluntas, de eis peragere deberetis. Unde etiam et nunc vestro voluntatis
arbitrio relaxamus, ut, qualiter vobis de eis placuerit tam retinendum quam
absolvendum, faciatis, dum semel a nobis vobis concessi sunt; sed utinam ipsi placabiles
in vestro possint esse servitio. Pro quo dirigite nobis, quid de episcopato praedicti
Georgii et de ecclesia, quae praenominato Petro commissa est, peragere debeamus,
ne amplius, illis amotis, in nimiam neclectus incuriam deveniant.
Interea duos vestros missos, id est Vullfardum et eius socium, secundum vestram
praeceptionem pro utilitatibus sanctae nostrae ecclesiae, spiritalis matris vestrae, in
his partibus retinuimus.
Illud preterea excellentia vestra innotuit, Desiderio vos Langobardorum regi
direxisse, ut Saxulum puerum nostrum, qui nobis fugam arripuerat, reddere deberet.
Sed agnoscat christianitas vestra, quod etiam vos creditum cognitum habere, coniunxisse
hoc preterito auttumni tempore eundem Desiderium Langobardorum regem
ad apostolorum causa orationis limina; eundemque nostrum puerum secum deferens
nobis contradidit.
Cum eodem quippe rege pro iustitiis inter partes perficiendis loquente constitit,
ut, nostris eiusque missis per diversas civitates progredientibus, ipsae perpetrate fuissent
iustitiae. Et ecce Deo propitio de partibus Beneventanis atque Tuscanensibus et
fecimus et ad vicem nostras recepimus; nam et de ducatu Spoletino, nostris vel
Langobardorum missis illuc adhuc existentes, ex parte iustitias fecimus ac recepimus;
sed et reliquas, quae remanserunt, modis omnibus plenissime inter partes facere
student.
In embolin vero direxit nobis a Deo protecta excellentia vestra, praefatum vos
Desiderium ammonuisse regem, Neapolitanos ac Kaietanos constringendum ob restituendum
|
|