Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 98


verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris quos Iustinus adgregaverat
pauperibus erogaret, Suffia augusta frequentius eum increpabat, quod rem publicam
redigisset in paupertatem, dicens: "Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum
tempus prodige dispergis". Agebat autem ille: "Confido in Domino, quia non
deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes elimosinam accipiant aut captivi redimantur.
Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros
in caelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt
nec furantur". Ergo de his quae Dominus tribuit congregemus thesauros in caelo, et
Dominus nobis augere dignabitur in seculo". Igitur Iustinus cum undecim annis
regnasset, amentiam, quam incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane, quae per
Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem diximus,
huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae,
vastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret, multa milia frumenti
navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio misericordiae relevavit.
12. Mortuo igitur Iustino, Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus,
sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc caesar
palatium regeret et multas cottidie elimosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam
subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam
marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait: "Crucem Domini frontem nostram
et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus". Et dicto citius
iussit eandem tabulam auferri. Defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et
aliam hoc signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota, repperiunt et
tertiam. Iussumque eius cum et haec fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum
habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius
quam consueverat largitur. Narsis quoque patricius Italiae cum in quadam
civitate intra Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam
urbem advenit; ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua

Torna all'inizio