ante presenciis supramemoratus serenissimus imperator reclamabat, 
pro quo ipse causaciones, et inte<n>ciones ad legem, et iusticiam 
perducere volebat, et iam, per multas vices, ipse memoratus serenissimus 
imperator augustus ipsum Adelbertum abbatem requirere 
faciebat, et ille fuga petiit, et minime, ante suis vestigiis, abere 
potebat. cumque hec omnia, ut dictum est, dictus domnus serenissimus 
imperator Eynricus augustus a Deo conservatus audisset, 
et cognovisset ideo, misericordia motus, precepit nobis, ut poneremus 
vannum super caput ipsius Ilarii abbatis, et ad iam dictum 
advocatorem suum, et investiremus eum de integra iam dicta rebus 
de predictis locis, et quod munimina predicti monasterii Sancti 
Vincencii continent, ad semper eodem Ylarius abbas, et eius successoribus 
abendum, et possidendum, et omnia quod voluerint 
exinde faciendum, sine cuiuscumque requisicione. denique <nos> 
his dictis episcopis, secundum iussionem serenissimi imperatoris 
augusti, posuimus vannum super caput ipsius Ylarii abbatis, et 
iam dictum suum advocatorem, et investivimus illos de iam dictis 
locis Monte Calbello; et ubi dicitur Arco Rubello; et ubi nominatur 
rivo Pretusu; et cum ipse ecclesie, que ibidem constructe 
sunt; et de quantum quantoque monimina ipsius monasterii Sancti 
Vincencii continent, securiter illos pars iam dicti monasterii habeant 
et possideant, tam ipse abbas Ylarius, quam et suis successoribus 
ad omnia exinde faciendum, quodcumque voluerint, sine cuiuscumque 
requisicione. Et si surrexerit quiscumque homo, et de 
predictis rebus aliquid, de potestate supradicti domni Ylarii abbati, 
aut de eius successoribus, aut ad missi eorum aliquid ex ea rebus 
pertinentes tollere, aut minuare voluerit, aut si aliqua virtutem 
illorum ibidem facere presumpserint, mille libras auri purissimi 
et optimum, medietatem Camere supradicti serenissimi imperatoris, 
et medietatem supradicti Ylarii abbati, et ad eius successoribus, 
et ad missi eorum componere. cumque ego supradictus 
Adericus, castaldeus et iudex, dum hec omnia, ut superius dicta 
sunt, audivi et vidi, ideo definiendo iudicavi, ut amodo et semper
  |  
  |