: Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis (recensio Beneventana)

Pag 220


Illis enim diebus cum plurimae urbes per predicatores et
sanctiloquos uiros uerbum Dei suscepissent, et ad Christi fi-
dem inihanter affectarent et iam gregatim concurrerent, sola
miserrima Narnia, quae Nequina uocata a nequitia, immunis
remanserat a gratia predicationis, forte non absque diuina di-
spositione, quia futura erat curari et omnibus uitiis expoliari a
faustissimi Iuuenalis predicatione et medicamine. Cum au-
tem eadem ciuitas solecismis et barbarismis studeret, et omni-
bus vitiis polleret, et nullus locus lateret, qui fanis non esset
repletus, et diuerso sacrificiorum ritu cotidie sacrificabant Io-
ui, Iano, Herculi, Marti, Saturno, Vintumno, Sentino, Iunoni,
Mineruæ, Cereri, Dianae, Fortunæ, Libero patri, Cironi, Nep-
tuno, Vulcano, ceterisque numinibus, quae magis demonia
quam numina comprobantur. Occasione redemptor humani
generis reperta, sanctum Iuuenalem ex Africae partibus huic
ciuitati destinari uoluit hoc modo, quod in sequenti dicturi
sumus.
Dum Augustus Cesar contra Persas bellaturus procede-
ret, eum ingenti caterua militum stipante, et de omnibus na-
tionibus milites ad eius imperium concurrentes, sola Narnia
eius iussa contempnens consequi floccipendebat. Qui dum
se taliter Augustus uidisset contempni, et expeditionem relin-
qui nullo modo auderet, quia sic se tempus exigebat, ipse
cum fortissimis militibus bellaturus adiit Persidam et genti
Carporum Narniam destituendam donauit. Post cuius pro-
cessionem ipsa gens Carporum diuersis machinis et apparatu
cum ingenti letitia obsidentes, ad hoc perduxerunt habitato-
res, ut inter se gladiis interficerentur, ut unus, qui remaneret,
suo gladio incumberet. Post hoc factum alacres redditi Car-
pi et compotes uoti effecti, securi iam ingressi ciuitatem,

Torna all'inizio