Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 16


coniecturalium disputationis eius ita mihi opinari qualitas persuasit.
Ceterum dei solius est intimae cogitationis archana rimari. Ipse
enim est scrutator renum et cordium cogitationumque discretor.
Nostrum est enim uidere in facie, dei autem utrumque in facie et
in corde. Verum tamen quia per oris ostium linguaeque claue
reserante latentia quaeque internorum uiscerum secreta saepe se
produnt in puplicum, non ab re existimari potest, si ea quae
extrinsecus late patent humani ingenii capacitate rebus inuoluta
ambiguis subtili lance examinari cogantur. Omissis ergo ocultis
cogitationum medullarumque secretis, audiamus nunc quae per
aurium patentes ianuas ad secretarium sese nostrae mentis transfundunt.
I 11 (I 11) In duobus igitur uocabulis, proprii scilicet et adoptiui
uerique et noncupatiui dei, unicum eundemque dei filium diuidere
fronte inpudentissima non formidat, disputans audacter disseganti
de deo corde, nihil pendens quam sit periculosum quamque teribile
de deo indigne etiam sentire, quanto magis indecenter incauta
disputare locutione. Scriptum est enim: Altiora te ne quaesieris et
fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit tibi deus illa cogita
semper.
Hinc etenim de moderatius temperato et de efrenatius
praecipite rursus scriptum est: Qui fortiter premet ubera ad eliciendum
lac, exprimit butyrum, et qui uehementer emungitur, elicit
sanguinem.
Denique ipsa dei patris sapientia,quemadmodum
euangelicis sacratius instruimur documentis, cum blasphemantium
iudaeorum intolerabilia patienter conuicia pertulisset, ueritatis tamen
testimonium silentio suppremi ueritas minime iudicauit. Ait
enim: Ego daemonium non habeo, sed honorifico patrem meum, et uos
inhonorastis me.
Conuiciabantur rursus iudaei domino, sicuti inlustribus
uerissime euangelicis declaratur praeconiis, prurienti ex eius
ore aure mellifluo suscipientes auditum: Multa bona opera operatus
sum uobis propter quod opus me lapidatis. Nos
inquiunt de bono opere
non te lapidamus sed de blasphemia et quia tu cum sis homo, facis
temetipsum deum.
Vnde et ab eodem euangelista continuo causa
redditur, quam ob rem iudaei uellent eum interficere, cum protinus

Torna all'inizio