Salimbene de Adam: Cronica

Pag 554


et protector et corrector fraternitatis et regule beati Francisci,
cuius intimus fuit amicus, et postea papa Gregorius nonus
factus fuit. Multa bona fecit, que alibi plenius describuntur a
nobis. Secundus fuit dominus Rainaldus episcopus Hostiensis,
qui similiter cardinalis fuit Ordinis fratrum Minorum, quantum
ad ea que supradicta sunt in alio precedenti; qui postea fuit
papa Alexander quartus. Quando autem fuit legatus in Lombardia,
dominus Thomas cardinalis, qui fuit de Capua, erat sotius
eius in legatione predicta. Iste dominus papa Gregorius nonus,
de quo supra diximus, ad honorem beati Francisci fecit hymnum
Proles de celo prodiit et responsorium De paupertatis horreo
et prosam Caput draconis ultimum et aliam prosam de passione
Christi: Flete fideles anime; et fecit cardinalem ad preces fratrum
Minorum papam Alexandrum quartum. Qui Alexander papa
canoniçavit sanctam Claram et fecit hymnos eius et collectas.
Dominus Thomas cardinalis, qui fuit de Capua, fuit pulcrior dictator
de curia et dictavit illam epistolam quam misit summus
pontifex domino Friderico, condam imperatori, reprehendendo
ipsum de multis et variis excessibus et excusando se et Romanam
Ecclesiam ab obiectis et servitia et beneficia collata recolendo
eidem. Fuit autem principium illius epistole huiusmodi: «Miranda
tuis sensibus nostra venit epistola, ut scripsisti, sed mirabilior
tua nostris». Item ad honorem beati Francisci fecit hymnum
In celesti collegio et alium hymnum Decus morum et responsorium
Carnis spicam. Et sequentiam illam de beata Virgine fecit similiter,
scilicet Virgo parens gaudeat, litteram tantum. Cantum
vero rogatu illius fecit frater Henricus Pisanus, qui fuit custos
meus et magister in cantu. Contracantum fecit frater Vita Lucensis
ex Ordine Minorum, qui similiter in cantu me docuit.
Post predictos missus fuit in Lombardiam legatus dominus
Octavianus diaconus cardinalis. Hic fuit pulcher homo et nobilis,
scilicet de filiis Ubaldini de Musello in episcopatu Florentino.
Multum reputatus fuit ex parte imperii, sed propter honorem
suum interdum faciebat aliqua ad utilitatem Ecclesie, sciens quia
propter hoc missus fuerat. Unde, cum, quadam die, eo tempore
quo imperator obsidebat Parmam, essem Lugduni, et interrogasset

Torna all'inizio