XIII.
Domini pape ad quemlibet prelatum.
CUM liquidum sit capite infirmante uniuersa membra languescere, idoneum est, ut membra studeant efficere, quod caput nihil infirmitatis ualeat suscipere, unde reliqua membra aliquid incommodi ualeant sustinere. Fraternitatem tuam latere non credimus, quod Romana ecclesia, que caput et magistra omnium ecclesiarum superno est a numine constituta, multis tribulationibus et angustiis, ponderibus et calamitatibus affligi[tur], conteritur et opprimitur et ab inuidiis et sancte ecclesie inimicis quasi pedibus turpiter in omnium filiorum suorum obprobium conculcantur. Cur ergo subiectionis ei debito non succurrunt? Cur illam saltim in tantis perturbationibus non aspiciunt? Que, siquidem eos per aquam baptismatis parturit, lacte doctrine et pane celesti cotidie fouet ac reficit? Quia igitur personam tuam eius membrum inter cetera spetialius esse cognoscimus, per presentia tibi scripta mandamus atque precipimus, quatinus dominica qua legitur ego sum pastor bonus proxime uentura omni occasione et dilatione remota Uiterbi nostro te conspectui representes, ubi siquidem de eiusdem ecclesie liberatione Deo concedente taliter disponemus, quod sue dignitatis honor nullatenus minetur et suorum compago membrorum minime dissoluetur.
XIV.
Responsiua eiusdem.
PLURIma sunt, pater in Christo karissime, que me uobis scribere et mandatis uestris iugiter obedire compellunt. Quorum siquidem unum esse cognoscitur, quod antequam ad huius officii dignitatem esse electus, multa mihi beneficia contulistis. Alterum uero manifeste uidetur, quod uidelicet, postquam huius dignitatis officium uobis mihi placuit iniungere, uestris me bonis magnifice ditauistis et inter uestre ecclesie uenerabiles fratres, que omnum Dei fidelium mater existit, me spetialem esse dicere dignati estis.
|
|