Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 44

Ep. 16


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei excellentissimo filio
glorioso regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem.
Compertum esse celsitudini tuae non dubitamus quod dictus
episcopus Dolensis ecclesiae, quae Britannicae provinciae principalis
est sedes, suae salutis immemor et sanctorum canonum
decreta conculcans, eamdem ecclesiam per simoniacam haeresim
impudenter inuaserit et prolixo iam tempore oppresserit uiolenter.
Datis namque comiti Alano copiosis muneribus, quae usque
hodie ad probamentum prius nequitiae in propatulo extant, non
per ostium in ouile Christi sed ut fur et latro aliunde irrepsit.
Qui etiam nec hoc scelere contentus iniquitatem super iniquitatem
apposuit et, quasi simoniacum esse parum et pro nihilo deputaret,
nicolaita quoque fieri festinauit. Nam in ipso tam perniciose
adepto episcopatu nuptiis publice celebratis scortum potius
quam sponsam ducere non erubuit, ex qua et filios procreauit;
ut qui iam spiritum suum animarum corruptori per simoniaca
commercia prostituerat, per foedae libidinis incestum corpus
suum ita in contumeliam diabolo consecraret; et sic in eo nullus
locus superesset Conditori quem intus exteriusque obligatum
totum sibi aduersarius non uendicasset. Nec tamen huc usque
conatus malitiae substitit, sed etiam atrocissimum facinus turpissimumque
flagitium horrendo etiam sacrilegio cumulauit. Nam
adultas ex illicito matrimonio filias, praediis ecclesiae et redditibus
nomine dotis collatis atque alienatis, scelere immanissimo maritauit.
His iniquitatibus coopertus, eamdem tamen ecclesiam dilaceratam
dissipatamque, si liceat, incubare molitur. Quibus de

Torna all'inizio