Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 186


turpia, verecundari deberent. Nemesis etiam non
multum videtur esse laudabilis, nec multum laudatur
qui nimis indignatur de prosperitatibus malorum. Nam
mali non possunt possidere maxima bona, cuiusmodi
sunt virtutes: sed forte possidere possunt bona media,
vel bona minima, cuiusmodi sunt bona exteriora. talia
autem, quae minima sunt in genere bonorum, non multum
curandum est si possidentur a malis: dum tamen
hoc accidat sine culpa propria. nam si alicuius esse haec
bona dispensare, non deberet ea retribuere indignis, sed
dignis. reges ergo et principes in tantum debent esse
nemesiti, et indignari debent de prosperitatibus malorum,
ne indignis distribuant sua bona. Sic ergo se habere
debent ad praedictas passiones, quae videntur esse laudabiles.
Invidiam autem, quae est vituperabilis passio, penitus
fugere debent: et etiam odium, nisi esset vitiorum.
nam vitia sunt odienda, et sunt pro viribus extirpanda.
In aliis autem passionibus, quae possunt esse laudabiles, et
vituperabiles, debite se habebunt, si fuerint ornati virtutibus,
de quibus supra fecimus mentionem. Nam per
virtutem mansuetudinis, debite se habebunt circa iram,
et eius oppositum. Nam ille dicitur mansuetus qui irascitur,
ut debet, et quando debet, et quomodo debet. Per
fortitudinem vero debite se habebunt circa audaciam,
et timorem. Nam ille est fortis, qui audet audenda, et
timet timenda. Per magnanimitatem, et humilitatem
bene se habebunt circa spem, et desperationem. Nam
magnanimitas reprimit desperationem, ne retrahantur a
bonis arduis propter difficultatem. Humilitas vero moderabit
spem, ne nimis se ingerant ad illa, propter bonitatem,
et delectationem, quae est in eis. Per alias vero
virtutes existentes in concupiscibili, bene se habebunt
circa concupiscibiles passiones, ut ament, et desiderent
amanda, et desideranda. et abominentur abominanda:
delectentur, et tristentur, ut est delectandum, et tristandum:

Torna all'inizio