3. Praeterea, remoto eo secundum quod aliquid alicui convenit, ulterius non 
convenit ei. Sed remoto a Christo quod sit hic homo, adhuc convenit sibi esse 
Deum: quia ab aeterno fuit Deus: non autem ab aeterno fuit hic homo. Ergo 
Christus, secundum quod hic homo, non est Deus. 
SED CONTRA, sicut supra, dist. 7, qc. 1, art. 1, dictum est, ista propositio: «Iste 
homo est Deus», non est praedicatio accidentalis, sed essentialis. Sed praedicatum 
essentiale potest praedicari de subiecto quocumque cum reduplicatione, 
sicut Socrates in quantum est homo, est animal: quia animal per se de homine 
praedicatur. Ergo haec est vera: «Christus, secundum quod est hic homo, est 
Deus». 
Praeterea, hic homo demonstrat suppositum aeternum. Sed haec est vera: 
«Christus, secundum quod est suppositum aeternum, est Deus». Ergo et haec 
est vera: «Christus secundum quod hic homo, est Deus». 
Quaestiuncula III 
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus non sit praedestinatus secundum quod 
homo. Quod enim convenit Petro secundum quod homo, oportet quod cuilibet 
homini conveniat. Sed esse praedestinatum non convenit cuilibet homini. Ergo 
nec convenit Christo secundum quod homo. 
2. Praeterea, effectus praedestinationis conformiter respondet praedestinationi: 
alias esset praedestinatio falsa. Sed cum Christus sit praedestinatus esse Filius 
Dei, effectus huius praedestinationis est esse Filius Dei. Si ergo Christus, secundum 
quod homo, non est Filius Dei, nec secundum quod homo, est praedestinatus. 
SED CONTRA, Christus est praedestinatus, ut dicit Apostolus Rom. 1. Sed non 
secundum quod Deus, ut patet ex dictis in 7 dist.. Ergo secundum quod homo. 
Solutiones 
Solutio I 
Respondeo dicendum, quod id quod in aliqua propositione reduplicatur cum 
hoc quod dico, «secundum quod», est illud per quod praedicatum convenit 
subiecto; unde oportet quod aliquo modo sit idem cum subiecto, et aliquo modo 
idem cum praedicato; sicut medius terminus in syllogismo affirmativo ad praedicatum 
quidem habet comparationem sicut ad id quod per se consequitur 
ipsum (nihil enim convenit alicui secundum quod est animal, nisi illud animali 
per se conveniat secundum quemcumque modum dicendi «per se»); ad subiectum 
autem comparatur sicut ad id quod aliquo modo includitur in subiecto. 
Includitur autem in subiecto ipsa substantia subiecti, et antecedentia, sicut causae, 
et consequentia, sicut accidentia. Substantia autem subiecti est et ipsum 
subiectum et natura eius.
  |  
  |