Paulinus Aquileiensis: Epistolae

Pag 521


occidisti uxorem tuam, partem corporis, legitimo tibi matrimonio sociatam, sine
mortis causa, non tibi resistentem, non insidiantem quocumque modo vitae tuae.
Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed incitatus a diabolo,
impio inflammatus furore, latronum more atrocius eam gladio tuo, crudelior omni
bestia interemisti.
Et nunc post mortem eius addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum
improbe praedo, qui matri non pepercisti et filios tuos orphanos esse fecisti, inducere
super eam vis mortis causam post mortem per testem unum homicidam et
reprobum. Cum nec sanctum evangelium nec ulla divina humanaque lex unius
testimonio etiam idonei quempiam condempnet vel iustificet, quanto magis per
illum tam flagitiosissimum et scelestissimum. Nec illa debuit viva condempnari
nec tu poteris post mortem eius excusari.
Prius causa criminis subtiliter in veritate fuerat investiganda, et tunc, si rea
fuisset inventa, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis vindictam. Nam
et si verum, quod absit, fuisset, sicut adulter ille mentitus est, post octo annos
paenitentia forsitan peracta dimittere eam per adprobatam causam poteras, si
voluisses, occidere eam tamen nullatenus debuisti. Non enim vult Deus mortem
peccatoris, sed ut convertatur ad penitentiam et vivat.
Idcirco placeat tibi consilium nostrum et fac hoc quod tibi melius et levius
videri potest. Miserere animae tuae, ut non sis tuus tibimetipsi hornicida. Relinque
quapropter, rogamus te, hoc malignum seculum, quod te traxit ad tam inmanissimum
peccati facinus. Ingredere in monasterium, humiliare sub manu abbatis,
multorumque fratrum precibus suffragare. Observa cuncta simplici animo, quae
tibi fuerint imperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis, et refrigescat
anima tua, priusquam crucieris perpetuis flammis. Hoc tibi melius et levius
esse certissime scias.
Sin autem penitentiam publicam permanens in domo tua vel in hoc mundo vis
agere, quod tibi gravius et durius et peius esse non dubites, ita ut agere debeas,
te exhortamur. Omnibus diebus quibus vixeris penitere debes: vinum et omnem

Torna all'inizio