Ut dictandi facultas quasi Cedrus Libani exaltetur, 
vos, dilecti, quibus adest propositum in dictaudi facultate 
largius militandi, cum diligenti affectione bona suscipite, 
que Bonus, humiliter eius professor, de thesauro 
celesti munere concesso dictatoribus preparavit, 
per que secundum stilum curie utriusque parabit iter 
epistolaris dictaminis perspicaciter dictatori. 
Cesset igitur omnium, invidia detractorum, cinicorum 
dentes in se dentibus contrahautur. Erubescant 
impii qui rubiginoso morsu auri fulgorem denigrare 
satagunt, nec operi detrahant, nec auctori.  
Ceterum contuentes ista oculo non liventi, commendanda 
commendent et benigne corrigant, si quid ex imperfectione 
inventionis humane fuerit corrigendum. 
Ad effectionem itaque dictaminis sumentes exordium, 
primo de ipso quedam generalia, secundo specialia 
que ad epistolam pertineant supponamus.
  |  
  |