Eudioeon  lineum filum, quod medici extremo iu clysterio  
relinquunt, per quod klusmos emittitur.  
 Euboicum talentum  nummo Graeco septem milium et quingentorum  
cistophorum est, nostro quattuor milium denariorum.  
 Extrarium  ab  extraneo  sic distinguitur: extrarius est, qui  
extra focum sacramentum iusque sit; extraneus ex altera  
terra, quasi exterraneus.  
 Exta  dicta, quod ea dis prosecentur, quae maxime extant  
eminentque.  
 Extimum  extremum ita significat, ut intimo sit contrarium.  
 Exterraneus  ex alia terra.  
 Exterraneus  quoque dicitur et, qui ante tempus natus vel  
potius eiectus est. Dictus autem exterraneus, quod eum mater  
exterrita alvo eiecit.  
 Externus  est alienus terrae.  
 Experrectus  a porrigendo se vocatus, quod fere facimus  
recentes a somno.  
 Expreta  antiqui dicebant, quasi expertia habita.  
 Excudere,   procudere  et  incudis  ipsa a caedendo dicta sunt.  
 Explorare  antiquos pro exclamare usos, sed postea prospicere  
et certum cognoscere coepit significare. Itaque speculator  
ab exploratore hoc distat, quod speculator hostilia silentio  
perspicit, explorator pacata clamore cognoscit.  
 Expapillato  brachio, exerto; quod cum fit, papilla nudatur.  
 Exbures  exinteratas, sive exburae, quae exbiberunt, quasi  
epotae.  
 Exdorsua  dorsum confringe; alii, exime.  
 Exfir  purgamentum, unde adhuc manet suffitio. 
  |  
  |