anno Domini .Mo.CCXIIII. Octo, marchio de Carreto, dedit
libere communi Ianue castrum Cairi cum omnibus pertinencijs
suis. commune autem Ianue illud sibi in feudum restituit
et fidelitatem communi Ianue inde iuravit. sequenti vero anno
Ianuenses edificaverunt castrum Monachi et muris et turribus
firmissimis munierunt. anno Domini .Mo.CCXVIII. homines
de Capriata dederunt se communi Ianue et Commune castrum illud
accepit et munivit. anno Domini .Mo.CCXX. capta fuit Damiata,
civitas Sarracenorum, ab exercitu Christianorum, ad quem exercitum
Ianuenses galeas .X. miserunt. circa hec tempora, anno
|
|