cum suis discipulis fecit, ubi panem et vinum convertit in corpus et
sanguinem suum? Infra illam eandem ecclesiam ostenderunt humilem
cellam tuam, o Domina celi, ubi habitasti diebus vite tue post ascensionem
tui filii! Et ecce totus locus desertus gemit absque habitatore;
nisi quod Sarraceni dimiserunt edificium valde altum super loco illo,
ubi apostoli tui sanctissimi filii receperunt Spiritum Sanctum
et in eodem loco faciunt proclamari legem, ymmo perfidiam Machometi
die ac nocte, videlicet alchoranum.
In quo alchorano, quantum te et tuum sanctissimum filium blasphemant,
tu melius nosti. Nec ego credere potuissem, nisi oculata
fide legissem. In quo maxime miror, quomodo mater de filio et
omnipotens filius tam de sanctissima matre, quam de altissimo patre
tanto tempore tot blasphemias sustinuit pacienter. Nonne legis arabice
in pluribus et pluribus locis in alchorano, quod Machometus
inducit pro demonstrativo argumento dicens: Impossibile est Deum
habere filium, quia non habet uxorem, in quo brevi et fatuo
verbo illecebris et obscenus et carnalissimus ille blasphemus nititur
tollere a patre filium et a filio patrem et deitatem? De te autem
scripsit, quod legi arabice pluribus et pluribus locis in alchorano,
quod Maria virgo fuisti illa antiqua Maria, que fuit tempore
Moysis, unde expresse dicit, quod pater tuus fuit Amram, et Moyses
et Aaron fuerunt fratres tui. De te autem dicit, quod tu considerans
filium tuum Iesum dixisti: «utinam pocius essem mortua
quam de me talis filius nasceretur!» De tuo autem filio nosti, o Domina,
quod ipsi comuniter docmatizant et predicant quod Iesus, filius Marie,
redibit circa finem seculi et efficietur Sarracenus. Nosti enim, o
Domina, quod ego transiens iuxta fluvium paradisi Tigridem inveni
inter Baldactum et Ninivem civitatem, que fuit antiqua Baldac,
ubi cum mula honorabiliter sellata et preparata usque nunc expectant
filium Haah, qui mortuus est ante sexcentos annos, et omni die
veneris representant mulam paratam ad recipiendum ipsum. In cuius
temporibus dicunt quod Iesus, filius Marie, apparebit et efficietur Sarracenus.
O Domina, tibi de tuo filio credam et non Sarracenis! Ego
usque nunc non potui credere, quod Iesus Christus, filius tuus, efficiatur
Sarracenus. Video tamen manifeste, quod ipse multa dedit et
|
|