Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 96


3. Praeterea, ea quae maxime distant, non uniuntur nisi minima coniunctione.
Sed anima et corpus maxime distant, ut in littera dicitur. Ergo cum coniunctio
formae ad materiam sit secundum maximam unionem, videtur quod anima non
sit corpori unibilis, sicut forma materiae.
4. Praeterea, potentiae animae fluunt ab essentia eius. Sed principiatum non
potest esse simplicius principio a quo fluit. Cum ergo quaedam potentia animae
nullius corporis actus sit, ut intellectus et voluntas; videtur quod nec essentia
animae rationalis.
SED CONTRA, divinae bonitatis est omnes gradus creaturarum universi complere.
Sed quaedam creaturae sunt pure corporales, quaedam pure intellectuales.
Ergo ad completionem universi oportet esse creaturam ex corporali et intellectuali
natura compositam.
Praeterea, intellectus possibilis, secundum Philosophum,
est sicut tabula in qua nihil est scriptum. Sed non potest perfici ut scribatur aliquid
in eo nisi per species in sensibus receptas. Ergo oportet quod uniatur corpori
organico sensibili.
Solutio
Respondeo dicendum, quod causa finalis ipsius coniunctionis animae et corporis
assignatur in littera a Magistro sufficienter. Finis enim potest sumi vel ex
parte agentis, vel ex parte ipsius operis. Ex parte agentis, scilicet Dei, finis est
bonitas eius, secundum quod cadit in voluntate ipsius volentis bonitatem suam
in res diffundere: et haec est prima ratio quam Magister assignat. Ex parte
autem operis, finis intentus est pertingere in assimilationem divinae beatitudinis.
Hoc autem est secundum esse eius, prout ipsa coniunctio animae et corporis
est quaedam similitudo divinae beatitudinis, qua coniungitur spiritus Deo:
et haec est secunda ratio quam assignat. Et etiam secundum operationem,
prout scilicet anima per operationes quas in corpore exercet, ad divinam beatitudinem
accedit merendo: et haec est tertia ratio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si anima non esset corpori unibilis, tunc esset
alterius naturae; unde secundum hanc naturam quam habet, non potest melius
ad divinam bonitatem accedere quam per hoc quod unitur corpori.
Ad secundum dicendum, quod quidquid advenit rei subsistenti ita quod ex
ipsius adventu novum esse constituatur, oportet accidentaliter advenire, quia
unius rei non potest esse nisi unum esse essentiale; unde aliud esse superveniens
erit accidentale. Sed corpus adveniens animae trahitur in consortium
illius esse a quo anima subsistere potest, quamvis aliae formae non possunt
subsistere in illo esse, sicut potest anima.

Torna all'inizio