libras .XXV. in alia festivitate sanctę Marię de ipsa moneta quę 
in Roma expenditur, exceptis denariis de banno. Exceptavit 
quoque iustitiam quę pertinet ad Sanctum Iohannem de Argentilla 
et quam tunc possidebat. et tradidit prędictus Octavianus 
de castro Bivaro partem quartam quę fuit Teutonis, quam tenebat 
Carbo, ut habeat eam Sancta Maria sicut et partem Transmundi. 
  
Tempore autem domni Clementis III papę, indictione .VIIII. 
mense novembris, Octavianus prędicti Iohannis Oddonis filius, 
pręsente domno Ferrucio sanctę Sedis apostolicę secundicerio atque 
Carone urbanę pręfecturę causidico necnon astantibus subscriptis 
testibus, refutavit in manus domni B[erardi] huius monasterii 
abbatis omnem litem et querimoniam quam idem Octavianus 
fecerat huic monasterio et prędicto abbati de tota terra de Scandrilia 
quam invaserat pro litigio quod fecerat Herbeo comiti et 
de stipulationibus guadimoniorum quas sibi requirebat ac de cunctis 
litibus quas pro illis negotiis adversus eundem abbatem exercuerat, 
sub tali quidem obligatione, ut nec ipse nec hęredes eius aut 
aliqua persona a se submissa de omnibus quę dicta sunt litem 
vel requisitionem  nominato monasterio aut domno abbati unquam 
faceret. quod si presumeret, libras .XX. papiensium denariorum 
sibi componeret, et eadem lis inanis foret. testes sunt: Sarracinus 
a Sancto Eustatio, Tedemarius Gezuni, Iohannes de Nasso. 
filii autem quondam Crescentii comitis fecerunt diffinitionem cum 
domno Berardo abbate de castello Tribuco et pertinentiis eius, 
ut recta fide adiuvarent eum infra ipsum castrum et eius pertinentiam; 
cuius fines pertinentię istę sunt: a primo latere flumen 
Farfę, a secundo latere via Britta pergens in Ponticlum et in curtem 
Sancti Benedicti, a tertio latere ipsa curtis Sancti Benedicti, 
a quarto latere flumen Maius. alię fines de alia parte: a primo 
latere terra huius monasterii quam ad manus nostras tenemus et 
terra filiorum Azonis pręsbyteri quam per scriptum tenuerunt et 
venientes in Farfam, a secundo latere rivulus currens inter Canalim
  |  
  |