G. clericus: Subditi ad episcopum commendabilis epistola

Pag 239


Inclito patri et karissimo suo domino Iu. superna gratia Florentinorum venerabili presuli, G. clericorum suorum minimus debite reverentie famulatum.
Unum in celis omnipotentem et de nichilo cuncta creantem verum michi dominum esse profiteor, vos autem in terris unicum dominum benignum gubernatorem et patrem piissimum fore modis omnibus affero ab illo siquidem ut a summo principio hic et in futuro regi, protegi, defendique; perpetim exoro. A vobis vero quem Deus in templo suo auream erexit columpnam diligi gubernari et tanti mihi pastoris gratiam exhiberi supplex deposco, indubitanter igitur vestre dignitati notifico quod fratres mei canonici facibus, invidiae ducti, prebendam mihi a vobis benigne concessam, dilacerando subripiunt et a bonis ecclesie vestre me penitus alienum reddere cupiunt. Quaproprter vestram clementiam humiliter deprecor quatinus plantulam cui caritatis affectu dedistis primordium prave tractari non patiamini, potius ei ut tempore maturitatis odoriferos cum floribus fructus vobis afferre valeat, prenominatam ex integro restitui prebendam precipere dignemini.

Torna all'inizio