meam vobis infestiores exardescent. Sunt denique mihi fidelissimi milites, sunt
fratres, sunt consanguinei, quibus, si perjurando vos manus vestras meo sanguine pollueritis,
nulla ratio reconciliare poterit. Sed et ubicumque terrarum hoc a vobis factum personuerit,
opprobrium sempiternum, propter perjuriam, cum omni successione generis vestri
incurretis, praesertim si sine discussione aliquod praejudicium perpessus fuero a vobis!"
Talibus verbis, faventibus sibi sapientioribus urbis, ignobile vulgus, tumultu sedato, ducem
in captione, donec quid de ipso faciendum sit consilium capiant, ponunt.
XXV. - Exercitus itaque ducis, qui extra portam tentoria fixerat, audito ducem tali
infortunio in captionem detrusum, undique turbati, dum, quid faciendum sit dubitantes, inter
se disputant, tandem, meliori consilio accepto, per legatos comiti fratri rei eventum intimare
accelerant. Sciebant quippe legalitatem animi eius, et, quamvis, conventionem suam expetendo,
versus fratrem aliquam controversiam ostenderet, tamen, in consideratione consanguinitatis,
fratrem suum, ut fratrem, diligeret et fraternam vitam, in tanto discrimine positam,
ereptum ire, omni sibi illata injuria oblita, quovis lucro praeponere, invitant fratrem
ut fratri, in angustias posito, auxilium ferendo subveniat: de controversia, quae inter ipsos
erat, duce erepto, jus teneatur, sese auxilium laturos promittunt.
XXVI.- Comes itaque, sinistro rumore de fratris infortunio turbatus, fraterni sanguinis
affectu totus lacrimis perfusus, suos supplex exorat ut fratrem suum ereptum accelerent.
Sicque, arma corripiens, Geracium citissimus advolat; urbicenses, ut sibi extra muros, foedere
interposito, secure locutum veniant, invitat. Et ita alloquitur: "Eja - inquit - , amici
et fideles mei! Ecce, fidelitatem vestram experiri incipio, et, quia fratrem meum obsessum
venientem cognovistis captum et in mea fidelitate tenetis, gratissimum habeo; et, quia versus
me in tantum vestra fidelitas progressa est, vestro consilio, non autem vestris vel manibus
vel armis, de ipso ulcisci volo. In tantum enim me ad iram provocavit, ut nullo modo mihi
sufficiat, si alterius armis, quam meis, intereat. Quod ne vestra fidelitas, quasi mihi gratum
obsequium se praestare credens, faciat, omnimode sibi interdictum sciat. Accelerate igitur
inimicum meum mihi reddendo. Sufficiet ut de suppliciis eius primo sciatis. Vestro consilio
satiatus, faciam eum cum tormentis vitam finire. Nulla in reddendo dilatio sit, nam nulla
utilitas me avellet ab obsessione huius urbis donec ulciscar mihi ab ipso illatis injuriis.
Ecce, omnis exercitus suus, injurias eius ulterius non ferens, ipso spreto, in meam fidelitatem
transiens, me ducem eligit. Ecce, vel modicum terrae sub ipso habere indignus judicabar,
eo perempto, omnia quae juris sui hactenus fuerunt, fortuna favente, suscipiam! Non
sum, quem per ambages protrahere possitis. Si diutius differre tentatis, ecce ad praesens
vineta et oliveta vestra extirpabuntur. Urbs vestra, a nobis obsessa, machinamentis apparatis,
nullo contra nos praesidio, tuebitur. Vos si inviti capiamini, poenae, quae hosti repromittuntur,
et vobis, ut ipso, torquebuntur".
Hac oratione habita, Geracenses territi, licentia accepta, in urbem concivibus suis relaturi
et consilium pariter accepturi, vadunt. Sicque, consilio accepto, dubii utrum ne ea,
quae a comite audierant, ex industria, ut fratrem eripiant, aut certe ex vero odio dicerentur,
juramentum a duce expetunt, ne, si ab ipsis dimissus, fraternas minas evadat, dum sibi vita
comes fuerit, castellum aliquod infra civitatem suam firmare faciat. Quo sacramento minus
discernentes calliditatem ducis, decepti sunt: nam quod dux se non facturum juravit, comes,
non jurans, non multo post, illis dolentibus, perfecit. Sacramento itaque accepto, ducem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|