Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 108


Codices C. D.
De diversitate celorum.
De eneo firmamento, quod separat superiores
aquas ab inferioribus.
De ethereo celo, in quo sunt sydera.
Quod substantia solis est octies maior quam
terra.
Quod sol in prima creatione sua septies splendidior
erat quam nunc et propter casum primi hominis
sex partes sui splendoris amisit.
Quod sol omnia vivificat, auget et nutrit.
Quod stelle sentiunt et habent quando volunt
alium motum.
Quod sydera naturali cibo suo vescuntur quodammodo.
/*
De superioribus celis secundum Platonem.
De distinctione elementorum, et primum de igne.
De distinctione aeris ab igne.
De distinctione aque ab aere.
De distinctione terre ab aquis.
De actione et commixtione elementorum.
De quatuor humoribus corporum.
De ethemologia elementorum.
Quod elementa sunt sensibilia, licet propter infectionem
suam sentiri perfecte non possunt.
Quod elementa non sunt infecta per unionem,
set per adiunctionem, sicut aqua coniuncta est vino
et non unita, unde etiam separari possunt.
Simile de lacte, in quo est caseus et butyrum
et aqua, non tamen unita, set adiuncta, quia possunt
ab invicem separari.
Item simile de campana, cuius metalla possunt
artificio separari, sicut lapis a cemento.
Quod res unita separari non potest.
Quod elementa componentia non remanent in
compositis ut elementa, set desinunt esse elementa
et fiunt aliud quid.
Auctoritas philosophorum super hec.
Quod generatio fit ex rebus elementatis per
corruptionem et alterationem.
[Dixit Deus]: Producat terra omnem animam
viventem in genere suo.
De dissimilitudine avium et aliorum animantium,
que creata sunt.
[Dixit Deus]: Producant aque pisces in genere
suo.
Sententia Iosephi de paradyso.
Item de paradyso versifice.
Quod paradysus non sensit diluvium neque
ullam corruptionem.
De paradyso celesti, in quo sunt angeli ante
Deum.
Queritur: Quis potuit scire et narrare illa que
erant secundum sententiam quorundam ante hominis
creationem? Sententia Eusebii contraria priori.
Quare Deus permittit hominem puniri factum
similem sibi.
Et dixit Deus: Fiat lux.
Questio, si homo est dignior angelo, quare dicitur:
Minorasti eum paulo minus ab angelis.
Codices E.
(4) De sole et luna et stellis et planetis omnibus.
(5) De ordine et distinctione celorum.
(6) De massa yle, de qua omnis creatura corporea
facta est a lunari circulo inferius.
(7) De ethereo celo quod videmus, in quo sunt
sydera.
(8) Quod substantia solis est octies maior quam
terra.
(9) Quod sol in prima creatione sui septies fuit
splendidior quam nunc, set propter casum hominis
obscuratus est.
(10) Quod sol omnia vivificat et crescere facit.
(11) Quod stelle sentiunt et habent voluntarium
motum.
(12) Quod sydera naturali cibo suo vescuntur.
Particula IIII. De elementis secundum
phylosophos.
(1) Sentencia Constantini Africani [et Atali filii
Abas discipuli Abimehec] et Stephani Antioceni.
(2) De quatuor humoribus qui dicuntur filii
elementorum.
(3) Quod elementa simpla sint, unde corporea
fiunt.
(4) Simile de aqua mixta cum vino, que non
tamen unita est vino, quia possunt iterum separari,
res vero unite perfecte separari non possunt.
(5) Simile de lacte, in quo sunt tria, caseus,
aqua et butirum, set non sunt unita, quia possunt
separari.
(6) Simile de diversis metallis in campana, que
possunt separari.
(7) Quod aliqua unita non possunt perfecte
separari.
(8) Quod non ex elementis fit procreatio, sed
ex elementatis, putredine hoc faciente.
(9) Producat terra omnem animam viventem in
genere suo, dixit Deus.
(10) Producant aque pisces in genere suo, dixit
Deus.

Torna all'inizio