Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 383


hinc inde, quod ex tantorum cadentium in mare
sanguine mutavit unda colorem. Interdum
autem Messani ....... quiescentibus, novae
galeae Provincialium cum multis personis
de bello seductis innoxiis, per manus Catalanorum
et Messanorum capiuntur, et tres cum
superstantibus, et nautis pelagi demergunt in
fundum, reliquis altum mare petentibus, et victoribus
ad recensendum captos, et spolia suosque
deperditos aliquandiu remanentibus juxta
littus, ubi fuerat actum bellum.
CAP. IX
NOBILES DE FRANCIA FREMUNT OCCASIONE PUGNAE
FIENDAE.
Occasione igitur pugnae juratae, rege Carolo
jam in Francia existente, militia gallica per
universas terras Galliae caepit tota fremescere,
et arma sumere, ac ad eundum videre hujusmodi
futurum certamen accingi; cum enim rex
Franciae, cujus Carolus patruus se velle de numero
centum esse ultroneus obtulisset, barones,
et nobiles Galliae tum consideratione regis Caroli,
cujus susceptis compatiebantur in malis,
..... tum etiam tractatus effectu videndi novam
pugnam, quam volebant, quod non pertransiret
oculos invisa, quam rem forte credebant
eximiae novitatis, generaliter omnes equis et
armis, ac si essent singuli dimicaturi cum hostibus
accinguntur.
CAP. X
DESCRIBITUR LOCUS PUGNAE.
Interim autem in campo committendae
pugnae fiunt castra fortissima, per quorum girum
alta effodiuntur aggera, et profunde defossa:
fit per circuitum intra limites trabium ferro
et juncturis ligneis colligatus sede et stationes,
et eminentia spectacula, per quae aspicientibus
pateat tota pugna. Casae quoque ac mansionunculae,
distinguentes convenientium dignitates,
et cujuslibet potestatem, circulariter construuntur,
fitque inibi unica tantum porta, per quam
aditus pateat ingredientibus ad duellum: ejusque
taliter est ordinata clausura, ut nec sit post ingressum
fas egredi nisi victoribus, cum pars altera
succubuerit. Sedes autem, et stationes, ac
cellae Catalanorum nobilium, et Petri de Aragonia
fiunt in fronte .... parte juxta caput campi
in majori a porta distantia positae, quam
ceterae mansiones. Suspitiosi autem et conscii
hanc hujus rei referunt esse caussam; uti si forte
Petrus de Aragonia perdat bellum, bene quidem,
quia juxta gallica vota perdetur. Si autem
victo quasi certamine Karol........propinquo

Torna all'inizio