se legem defendere vellet, respondit Hubertus dativus iudex et 
huius monasterii advocatus: « Secundum legem langobardam nos 
defendimus, quia per centum et eo amplius annos res nostri 
monasterii sic defensata est ». quod cum imperatori fuisset 
relatum, dixit: « Si ipsum monasterium per legem Langobardorum 
fuit defensatum, a sua lege nullatenus suptraho eum ». 
tunc prefatus abbas ostendit confirmationem factam a Hlothario 
imperatore, ubi continebatur quomodo diffinitum est ante presentiam 
prędicti imperatoris et domni Paschalis papę, quod hoc monasterium 
sub lege vivere debeat Langobardorum, et sub tali 
privilegio sicut cetera monasteria regni Francorum, idest Luxoviensium, 
Lyrinensium et Agaunensium. et pontificem Romanum 
nullum dominium in iure ipsius monasterii haberet, excepta consecratione. 
quam confirmationem advocati pręsbyterorum voluerunt 
reprobare. ad hęc advocatus huius monasterii, iubente 
domno Leone, qui erat archidiaconus et ex parte domni imperatoris, 
voluit sacramentum prębere cum suis sacramentalibus quod 
scripta ipsa falsa non essent, et quod hoc monasterium per ipsam 
confirmationem per centum et eo amplius annos se defensavit 
per legem Langobardorum. insuper per pugnam et per testimonia 
probare voluit. sed presbyteri recipere noluerunt, dicentes 
quod non oporteret eis. ad hęc domnus Leo: « Modo scio  pro 
certo quod idem monasterium semper fuit sub tuitione regum 
et per legem Langobardorum est defensatum. nunc quęrite abbatem 
et respondeat vobis secundum suam legem ». tunc advocatus 
pręsbyterorum quesivit domnum abbatem de duabus ęcclesiis 
suprascriptis, et dicebat quod de eis ab anterioribus illorum pręsbyterorum 
carta tertii generis facta fuisset anterioribus eiusdem abbatis 
in tribus personis ad pensionem reddendam. ad hęc Hubertus 
advocatus respondit quod hoc monasterium per quadraginta annos 
possedit eas ad proprietatem. et ostendit capitulum ubi continebatur 
quod de pensione non deberet respondere sed de possessione, 
secundum suam legem. et tunc indutiatum est in alteram 
diem. in qua quęrimonio facto sicut prius, responsumque
  |  
  |