De magna hominum mortalitate, et de domino Mastino, qui interfectus fuit.
Cui successit frater suus dominus Albertus de Scala.
Et eodem anno fuit mortalitas maxima et magne infirmitates
hominum, puerorum et mulierum quasi per universum orbem et
maxime in regno Ytalie et Lombardie. Et magne pluvie, ita quod
homines non potuerunt colligere melicas neque eas siccare, nec
potuerunt seminare. Et eodem anno dominus Mastinus de Scala,
qui tenuit dominium Verone post Icilinum de Romano, fuit mortuus
per IIII assaxinos, qui similiter Veronenses fuerunt. Sed
dominus Albertus de Scala, frater suus germanus, et qui ei in
dominio Verone successit, fratrem suum optime vindicavit interficiendo
maleficos, iuxta verbum quod scriptum est, Exo. XXII:
Maleficos non patieris vivere.
De caristia.
Et eodem anno fuit magna caristia, quia aliquando fuit
venditus sextarius frumenti IX solidos imperialium et XX
solidos rexanorum. Et sextarius fabe XVII grossos, XVIII
et XIX. Et sextarius melice XIII grossos, XIIII et XV. Et
sextarius spelte XII grossos et XIII. Et libra grossa olei olive
XXI imperialium, XXII et II solidos imperialium.
Quod hoc anno flumen Taleate inceptum fuit claudi.
Et eodem anno flumen Taleate inceptum fuit claudi de voluntate
consilii generalis Cremone, in mense Novembris et Decembris.
Quod hoc anno papa Nicholaus tertius fuit electus, et exposuit regulam fratrum
Minorum, quorum prius fuerat cardinalis.
Et eodem anno, circa festum sancti Andree, electus fuit dominus
Iohannes Gaietanus cardinalis in papam, et vocatus fuit papa
Nicholaus tertius. Hic, dum adhuc esset cardinalis, erat Ordinis
fratrum Minorum gubernator et protector et corrector. Et postmodum
factus papa regulam eorum exposuit et declaravit quedam
que intellectu difficilia videbantur. Et nota quod omnes
|
|