Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber I

Pag 109


ut si forte animum leporis Natura dedisset
audacem, auxiliis eadem daret optima vestris ».
At Deus omnipotens, cui sunt nota omnia soli
consilia atque hominum mentes, sublimis ab alto
hec videt et secum celi pia numina gaudent.
Quoque magis princeps clara ratione videret
se carum gratumque Deo, Deus altus ab alto
dat signum solem, nimbos et lumina terris;
ipse deus belli, Mars, gaudet, gaudet et omnis
turba equitum signo. Votum hoc Fortuna secundum
reddat et in santos procedat amica labores!
Surge igitur, princeps, contra pete prelia Teucrum
et tibi signatos bello perquire triumphos!
Aspice tot gemitus, luctus! Tu ferre salutem,
tu potes, altus, opem; totus te flagitat orbis.
Adsis acque fremens percussum ulciscere Christum,
ut tibi det meritas laudes et premia mundus
eternamque tuo capiti Deus ipse quietem.
Unus eris toto, princeps, celeberrimus orbe
letaque tota tuum celebrabit Grecia nomen
et cantu ad Parthos versuque volabit ad Indos.
Fer tecum vates, tecumque, Alfonse, poetas,
optima quo lustrent tua gesta poemata, quove
inclita per populos properet tua fama futuros.





195




200




205




210



Torna all'inizio