4. Praeterea, praecognitio aliquorum futurorum non potest accipi nisi ex illis in
quibus illa futura sunt aliquo modo sicut in causis; sive per se cognoscantur
causae illae, sive per aliquos effectus, qui dicuntur earum signa, et per consequens
aliorum effectuum. Sed praecognitiones operum humanorum ex libertate
arbitrii dependentium accipiuntur ex motibus caelestibus, sicut patet ex astrologis,
qui multa de his divinando praedicunt. Ergo videtur quod corpora caelestia
habeant causalitatem super ea quae ex libertate arbitrii dependent.
SED CONTRA, sicut dicit Philosophus, agens oportet esse praestantius
patiente. Sed corpus caeleste est multo inferius in ordine entium quam
anima rationalis. Ergo non potest in ipsa agere, ut causet aliquem effectum
eius.
Praeterea, ut probat Philosophus in nobis est
bonos vel malos esse. Sed boni vel mali efficimur per actus nostros. Ergo in
nobis est quod bonos actus nostros faciamus. Ergo non causantur ex aliqua virtute
vel impressione virtutis caelestis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum propria rei operatio sequatur naturam ipsius,
illud tantum causa operationis esse potest quod aliquo modo naturam in esse
producit: et ideo, cum actus ex libertate arbitrii procedentes, ex hoc quod
voluntarii sunt et in potestate nostra, actus humani proprie dicantur; non possunt
in aliquam causam directe reduci quae ipsius animae causa non sit; et
ideo secundum diversas positiones de causalitate rationalis animae, consecutae
sunt diversae opiniones de operibus humanis.
Quidam enim antiqui philosophi sensum et intellectum idem esse dixerunt,
intantum quod sicut ex transmutatione corporis transmutatur sensus, ita etiam
mutaretur intellectus, ut de Democrito Philosophus narrat. Et cum omnes virtutes
corporales ex corpore dependentes reducantur in virtutes primorum corporum
sicut in causas, sequebatur quod corpora caelestia directe causalitatem
haberent super animam rationalem, et per consequens supra operationes eius.
Unde ponebant, quod qualis unusquisque est secundum dispositionem quam ex
nativitate sortiebatur secundum impressionem superiorum corporum, talis finis
videbatur ei; et secundum hoc diversificabantur electiones hominum,
quibusdam hoc, quibusdam aliud eligentibus. Haec autem positio reprobata est
a philosophis tum quantum ad causam, quia probaverunt intellectum non esse
virtutem corporalem, nec actum eius proprium organo corporali expleri; tum
etiam quantum ad id quod sequitur, ostendentes bonam vel malam electionem
in nostra potestate esse: alias iniuste darentur poenae vel praemia. Similiter
etiam damnata est a sanctis tamquam fidei contraria.
|
|