: Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia

vv. 452-609


Ergo iter inceptum peragit victor Fredericus
Et graditur Romam Ligures hortatus amande
Pacis iura sequi dirumque relinquere bellum,
Ex quibus electi proceres comitantur euntem.
Iamque super Renum, qua clara Bononia fulget,
Castra locat paucisque placet recreare diebus
Agmina fessa nimis fractasque resumere vires.
Illicet egreditur populus servire paratus,
Quem Guido, vir prudens, solus tunc rite regebat.
Occurrunt cives Frederico dona ferentes,
Agminibusque simul datur ingens copia rerum.
Procedunt pariter doctores discipulique,
Omnes Romanum cupientes visere regem,
Quorum te numerosa, Bononia, turba colebat
Artibus in variis noctuque dieque laborans.
Quos placide recepit venientes rex Fredericus,
Alloquiturque simul perquirens multa benigne.
Querit enim, quibus urbe modis habeantur in ista,
Cur magis hec placeat quam quelibet altera tellus,
An cives aliqua sint illis parte molesti,
An teneant promissa dolo firmata remoto,
Si caros habeant, si servent hospita iura.
Doctor ad hec doctus respondens ordine quidam,
Discentum mores recitat vitamque beatam.
"Nos", ait, "hanc terram colimus, rex magne, refertam
Rebus ad utendum multumque legentique aptam.
Confluit huc variis lectum de partibus orbis
Discere turba volens, auri argentique talenta
Huc ferimus dites, nummos quoque, pallia, vestes,
Urbe domos media nobis conducimus aptas.
Resque emimus iusto precio, quibus utimur omnes
Preter aquas, usus quarum communis habetur.
Nocte die studiis intenta mente vacamus.
Tempore quo sumus hic, dulcis labor iste videtur.
In multis, fateor, cives nos urbis honorant.
Qui tamen hac una sunt re quandoque molesti,
Cum cogunt aliquem, quod non acceperit ipse,
Solvere tollentes propter non debita pignus.
Namque datum nostris vicinis es alienum,
A nobis repetunt, qui nullo iure tenemur.
Unde, pater, petimus, perversum corrige morem,
Lege tua liceat tutos hic esse legentes."
Tunc rex principibus consultis ordine cunctis
Legem promulgat, que sit tutela legentum,
Scilicet ut nemo studium exercere volentes
Impediat stantes nec euntes nec redeuntes,
Nec pro vicino, qui nullo iure tenetur,
Solvere cogatur, quod non debere probatur.
Inde rogat cives, ut honorent urbe scolares,
Hospita iura dolis servent illesa remotis.
Postque dies paucos reparatis viribus inde
Castra movens ductor Tuscorum visitat urbes.
Nuntius interea pervenit Mediolanum,
Terdone referens turres murosque ruisse
Et mala multa suos cives sociosque tulisse,
Tandem se regi victos pugnando dedisse.
Unde dolor populum mox ingens occupat omnem,
Ut cum forte viros ratibus maria alta secantes
Nuntius extinctos patribus perversus eorum
Nunciat aut captos aliena gente teneri;
Tunc patres nupteque gemunt parvique nepotes.
Haut aliter turbata dolet gens Mediolani,
Et populus casu gemit indignatus iniquo.
Illicet ergo gravi mentis stimulante dolore
In cetum veniunt maiores atque minores
Querentes subito duri solatia casus.
Quos inter vario compresso murmure tandem
Exurgens consul placido sic pectore fatur:
"Nobilis o populus, studiis clarissime belli,
Cuius fama viget latum vulgata per orbem,
Ne, rogo, tam graviter casu turberis iniquo,
Nec tibi mente pudor sedeat, sed concipe vires.
Esto memor patrum, precor, et virtutis avite,
Esto memor decoris tibi multo sanguine parti!
Nostri namque patres sunt sepius aspera passi,
Set virtute tamen superarunt omnia fortes.
Terdone muros destruxit rex Fredericus
Auxilio nostro frete, sed possumus illos,
Si placet, instaurare novos recidivaque victis
Ponere tecta manu renovareque menia nostris
Sumptibus invise nobis exosa Papie,
Pro quibus ingentis tolerastis sepe labores.
Nunc igitur, cives, animos extollite vestros!
Nunc largas reseremus opes, cum tempora poscunt.
Viribus utamur, gens inclita, queso, paternis,
Hostibus et pressis veterem servemus honorem!
Namque Papia volet fortasse resistere nobis,
Ne Terdona statum sumat renovata priorem.
Quodsi nos contra bellum temptaverit audax,
Consulo plus solito nos acres sentiat hostes."
Dixerat, at cuncti simul assensere volentes
Elatasque manus promittunt. Clamor ad auras
Tollitur immensus, repetitur terque quaterque.
Non conflicture tanto clamore cohortes
Miscentur ducibus simul instigantibus illas.
Consul ut accensum populum videt, ut reparentur
Menia Terdone, legionem dirigit unam
Consilio plebis, que muros extruat altos,
Terdonam reparet gentemque reducat amicam
Ad patrias sedes, quas bello victa reliquit!
Sumptibus acceptis legio festinat abire,
Perque Placentinas datur illi transitus horas,
Namque Papia suis iter impediebat in horis,
Quod brevius ducit Terdonam Mediolano.
Nec minus et cives regis terrore coacti
Cedere conveniunt et genti Mediolani
Innumeras referunt pro tanto munere grates.
Ergo simul renovant Terdone menia leti
Et faciunt urbem modo quam fuerat meliorem.
Instant ardentes legio terreque coloni,
Pars moliri arcem, pars altos ducere muros,
Pars fundare domos, pars grandia volvere saxa;
Hos videas honeris gaudentes subdere colla,
Exhonerare alios, hos hostes agmine facto
Propulsare suos sumptis properantius armis.
Talis apes estate solet per florida rura
Exercere labor, fetus hec gentis adultos
Educunt alieque favos et dulcia mella
Stipant et miro distendunt nectare cellas,
Exhonerant alie venientes pondere fessas,
Ast alie fucos procul a stationibus arcent.
Haut aliter Ligures urbem reparare volentes
Certatim properant et opem per mutua prestant.
Fervet opus, muri et turres et menia surgunt.
At cupiens inimica prius prohibere Papia,
Ne Terdona statu surgat renovata priore,
Sepius aggrediens, dat que valet impedimenta.
Se tamen audacter legio civesque tuentur,
Atque opus inceptum peragunt hostesque repellunt.
Mittitur et velox legatus Mediolanum,
Qui referat populo bellum movisse Papiam
Et petat auxilium; mox ergo concitus omnis
Consulis hortatu populus non segniter arma
Sumit et aggreditur violenta mente Papiam.
Construit et pontem trabibus tabulisque paratis
Undique non modico sumptu simul atque labore,
Pontem mirandum, per quem transire Ticinum
Mille simul possent equites, quem nocte dieque
Armati vigiles intenta mente tuentur.
Hac igitur populus pertransit denique totus
Perque Ticinenses devastat plurima fines
Expolians, capiens, incendens oppida, villas.
Nec modo Laudenses, Cumanos, Novarienses
Ausos Romano regi fecisse querelas,
Acrius infestat solito gens bellica victis
Incumbens graviore iugo durisque tributis,
Ast aliis crebris aggressibus atque rapinis
Pergameas etiam transgresso limite villas
Occupat et miseros spoliat sine iure colonos.
Et iam Terdone reparatis menibus altis
Missa redit legio, sed mittitur altera muros
Conservare novos, quo possint usque tueri
Se Terdonenses firmatis undique muris;
Itque reditque viam custodia Mediolana,
Sepe Placentinas discurrens leta per horas.
Namque Placentini suscepto munere cives
Auxilium genti super hac re Mediolane
Prestant Romani minuentes regis honorem.




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535




540




545




550




555




560




565




570




575




580




585




590




595




600




605



Torna all'inizio